# Polyhistor. Vol. 3 254

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, DE FRUCTU OMNIS HISTORIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/254
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/254

Primum horum non est tantae difficultatis, quin possit excogitari etiam ab obtuso & prapingui ingenio: at quia non est apud incolas hujus patriae usitatum, ubi rot discrimina mortis ab aquis grassantur, maritimis tempestatibus, aliisque fortuitis casibus, judicavimus, nobis indecorum haud fore, si illud publico usui communicandum offerremus. Facillimè instrumentum hoc & portari & admoveri potest; quo quisque mare aditurus muniri debebat; ut, si tempestas, vel nox obscura inter scopulos, aut aliud periculum à nave suomergendâ, aut ab hostibus perfringenda ingruat, eo munitus mergi in gurgitem nequeat; sed saltem fluitando super aquis animam Deo commendandi tempus supersit; aut venti vel manuum remigantium beneficio atque pedum circa littus aliquod ferri queat, aut amicâ nave excipi, aut alio quopiam fortunato eventu servari. Magna profectò haec est Principum & opulentorum hominum ignavia, qui pulcherrima inventa, solâ avaritiâ ducti, perire sinunt; cum tamen, si vel maximè illa non succederent, comparari tamen quolibet pretio & in publicos usus reponi deberent. Haberent fortè secula futura, quod sibi elaborarent, si nostrorum stupor illa non caperet. In tam multis unum experimentum multis congerendis opibus forte inserviret, & impensas largissimo foenore resarciret. Quam multi in res voluptuarias & vanas exhauriuntur thesauri, unde mera in Rempublicam & cives damna redundant, cum modicis sumptibus immensae parari utilitates possint. Non exiguum profectò hoc Reipublicae arcanum esset, si quis Princeps vel aliqua Respublica, certos pro novis inventorum praemiis reditus constitueret, quod & ingenia excitaret, & magno fructu Rempublicam bearet. Quanta hujus, de quo agimus, inventi utilitas sit, quis non videt? Sed nemo tamen hactenus, quod sciam, inventus est, qui inventorem allicere aliquo praemio velit. Denique & hoc utile erit, inventorum historiam consigna16re, quod olim multi fecerunt: * nam de inventis scripsere ex antiquis Scamon, Cydippus Mantinensis, Antiphanes, Aristodemus, Aristoteles, Philostephanus, Strato peripateticus, Heraclides Ponticus, Ephorus, Theophrastus, Philochorus &c. de quibus Jonss. Histor. Philos. libi. 1. cap. 12. Hoc Joannis Joachimi Beccheri consilium fuit, qui in libello Germanico variorum inventorum historiam recensuit. Titulus est Stulta Sapientia, & Sapiens Stultitia: duas ergo libri partes facit, quarum prima, cui Stultae Sapientiae titulus, ea continet nostri temporis inventa, quae stulta visa omnibus fuere, & feliciter tamen successerunt; altera pars, cui Sanientis Stultitiae titulus, de illis inventis agit, quae magno molimine & consilio excogitata. Cap. XX. De Fructu omnis Histotiae Bibliothecariae. in irritum ceciderunt. Elegans liber est, multaque scitu digna continet, aliosque invitare potest, ut similem inventorum recensum instituant.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
