Latin
DE FRUCTU OMNIS HISTORIAE
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 256
Unproofread scanNot analysed yet
Magno porro lucro cederet notitia autorum in unum conspectum producta, neque anxiâ esset circa libros inquisitione opus: tolleretur quoque inordinata illorum lectio: quicquid peccatur diversis methodis, confusionibus, tautologiis, paralogismis, id simul omne pateret, &constaret omnibus, in quos lapides offendere quis possit. Verum enim est, quod Autor ille ait, etiam paralogismorum debere esse notitiam, &errorum, qui à Viris celeberrimis non solùm, sed &hominibus ineptis &indoctis commissi sunt. Nam &ex errorum notitia veriratis patet via, &plus interdum ex illo, quod paradoxon videtur, discitur, quam ex ipsis praeceptis, verâque illa &accurata methodo. Fiet enim ita, ut errores ipsi vitemus, &quid ex usu nostro reque ipsâ sit, rectius percipiamus. Id non in Mathematicis tantùm, sed etiam omni adeò doctrinâ prodest. *In caeteris disciplinis idem praestari posse, quod in Physicis &Mathematicis, dubium nullum est, modò res ita instituatur, ut veterum recentiorumque Autorum accurata inter se constituatur αύγκρισις: quod ut fiat. primùm autores omnes diligenter notari, tum excerpta accurata secundum ordinem capitum disciplinae institui debent: in iis verò excerptis ordo ille adhibendus, ut omnes opiniones veterum recentiorumque autorum quasi per indicem notentur, praecipua &palmaria argumenta illis subjiciantur. *Qui labor, si per aliquot annos continuetur, eò tandem rem redigere poterimus, ut singularum disciplinarum perfectissima Systemata habeamus, quae in unum corpus compingi deinde possint, atque ita mirificè augeri possit res literaria cum maximô, tam docentium quam discentium, emolumento: imò ausim ego vel datô pignore certare, si curae isti seriò insisterent Magnates, sumptusque &Bibliotnecas suppeditarent, viros deinde doctos, &suis singulos laboribus aptos huic negotio praeficerent, vel uno decennio rem omnem in singulis disciplinis absolvi posse. Quod si fieret, unus liber in singulis disciplinis pro Bibliothecâ esset, cessarentque omnia illa impedimenta, quae nascuntur è confusâ tot autorum lectione. *Fortè aliquid hujus rei molitur Placcius, qui in librorum suorum Catalogo promisit Historiae literariae Compendium Universale, migrationes artium &scientiarum varias summatim exhibens. Idem de ratione status Reip. literariae hodiernae, corruptela atque remediis illius, librum &varia in Verulamii egregios de augmentis scientiarum libros augmenta promisit. CAP. XXI.