# Polyhistor. Vol. 3 261.1-4

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, 261.1 to 261.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/261.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/261.1

* Quam ob causam vastum illud Salmasii in Solinum opus, quod ego Oceanum eruditionis Philologicae vocare soleo, mirificè mihi placet: non, quod non multis abstinere potuisse in illo commentario, ac per leges methodi debuisse Salmasium judicem; sed, quod ex locuplete penu, velut ex horreo quodam, liberali manu tot tantasque opes promat, magno usui omnibus futuras. Magnus enim in illo scripto thesaurus & velut aurifodina latet, atque unicè penè nunc profuit illi, qui vastum Lexicon Philologicum nuper concinnavit, relatis ad literarum classes commentationibus, quae primum ad Solini verba alligatae erant. * Reprehendit Guido Patinus Epis. 17. 15 hanc in Caussino & Cornelio à Lapide scribendi rationem, qui omnia cum pulvisculo converrant & in unum librum constipent. Cujus haec verba: Celui de la Cour sainte est veritablement plein de rapsodies & principalement au 3. & 4. Tome. Ce fut! avarice du Libraire qui pressa ce bon Pere d augmenter le nombre de ces volumes, asin de gagner davantage, & neanmoins le bon homme etoit epuise. Il avoit mis tout ce qu’ il savoit de bon dans les deux premieres Tomes. Un autre Jesuite nomme Cornclius à Lapide en a fait de meme. Il a commentę presque toute la Bible en 12. Tomes: mais il a mis plus d erudition dans ses deux premiers sur les livres de Moise & sur les Epitres de S. Paul, qu il n y en a dans les dix autres. Il est d un homme Savant comme d un sac; auelque plein qu il soit ils epuise, & ensin demeure vuide, à for ce d’en tirer. * Eodem modo in unum librum omnia con-16 stparunt Ascanius Martinengus glossa magna in cap. 1. Gen. ubi penè omnia quae ad totam rerum naturam pertinent, congessit; * similiter Rosselius com17 mentario in Hermetis Trismegisti Pimandrum, omnes disciplinas ineptè consarcinavit. * Marsennus quoque comment. in Genes sylvam variarum 18 rerum, sed eruditam, complexus est. Nos jam ad enarrationem illorum autorum, qui collectanea & Locos communes scripsere, procedimus.* Fuere ejus generis scriptores apud an- 19 tiquos non pauci, qui in certo genere collectanea quaedam scripsere; etsi universalia ab illis non habeamus.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
