# Polyhistor. Vol. 3 264

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, THEATRUM VITAE HUMANAE THEOD. ZVINGERI &EAUR. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/264
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/264

GERHARDI JOHANNIS VOSSII liber de Idololatriâ & Physiologiâ Christianâ inter locorum communium scriptores faudari debet. Peniis hîc panditur variarum rerum, ut LL. CC. titulo insigniri omninò debeat, non tamen temerè scriptorum, sed optimo judicio digestorum, quos suà industriâ ex rerum universitate collegerit. Nam cum de Idololatriâ inscribit, videtur argumentum huic libro quaesivisse, ne sub collectaneorum titulo nomen ejus vilesceret. Quod certè ad physica illa attinet, illa non aliâ occasione ipsi nata, nec diffitetur in Praefatione operis. Quare noctium Leidensium titulo insignire voluit exemplo A. Gellii, quod tamen consilium postea mutavit, atque suo de Idololatriâ operi velut appendicem adjecit, quaesito utcunque connexionis argumento. Liber est profectò totus aureus, & magno apparatu rerum refertus. Theologiae Gentilis primordia quanquam jecerit Gyraldus, & alii ante ipsum, ipse tamen longè locupletiora & accuratiora dedit illa omnia, suo interposito ubique judicio. Utinam postremam ejus partem de rebus naturalibus ita elaborasset, certè complexum totius universi liber iste sisteret. De hoc libro ita Grotius judicat; Aliis quidem titulos plus, quam praestat, promittere; hunc vero librum plus praestare, quam titulus promittit. Penè idem habuisse consilium videtur hujus libri argumento, quod habuit commentario suo in Solinum Salmasius, in quem omnes suos locos communes exhausit. Est enim ille Comentarius de omnium rerum nomenclatura Criticus. Optima editio prodiit Amstelodami 1668. in fol. Simile argumentum tractant, quod ad physica illa attinet, rerum naturalium scriptores, ut Gesnerus in omni animalium genere, & Aldrovandus, qui post Gesnerum ampliore theatro illa omnia proposuit, quanquam plura ex ipso Gesnero ceperit; ne quid dicam de aliis, qui in re metallicâ, gemmariâ similibusque scripserunt, de quibus suo loco. SIBERGISBERTUS VOETIUS in Disputationibus selectis inter locorum 30 communium scriptores referri potiùs debet, quam inter dogmaticos accuratos. Ut enim vir fuit multae lectionis potiùs, quam judicui, ita magno studio cumulavit autores in doctrinâ, quam proponit. Habentur vero varia in istis libris Theologica, Physica, moralia, civilia, historica: Quo nomine prodesse ad omne studiorum genus possunt. Selegit materias non vulgares, autorumque locos diligenter congessit. Notandi scil.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
