Latin
27
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 27
Unproofread scanNot analysed yet
Conringii prementem vestigia, ab omni fastu atque arrogantia fuisse alienissimum, &,in conversatione, cum Doctissimis pariter ac semidoctis, affabilem &humanum, observat. Plura eorundem Dialogorum loca coacervare supersedeo. Clar. ECCARDUS tandem (id enim Scriptoris hujus Ἀνωνύμου Doctissimi verum esse Cognomen perhibent), Menstrua Librorum Recentiorum Excerpta, Hannoverana, Illustris Leibnitii, ante biennium, concinnare aggressus auspiciis, quanti Morhofiana omnia faciat, satis superque ostendit, dum Voto suo Editionis Reliquiarum Polyhistoris sequentia subjunxit, Latine a nobis translata (85.) ? Quaecunque e Calamo Doctissimi profluxere Morhosii, imperfecta licet sint, non possunt tamen non erudita esse atque utilia. XXXVII. E Ducatu Brunsvicensi Testes πολυμαθείας Morhofianae, praeter Musagetam (quem modo laudabamus, cujusque de Nostro Judicium §. 28. jam est exhibitum) illius, ac Germaniae reliquae, Incomparabilem, GOTHOFREDUM GUILH. LEIBNITIUM, allegamus Polyhistoras duos Academiae Juliae Inclytos, JOH. ANDR. SCHMIDIUM, Theologum, &HENRICUM MEIBOMIUM, Medicum, utrumque magni merito suo nominis. Quorum prior Splendidissimum Orbis Literarii Sidus (86.) ,&Megnum Polyhistorem (87.) ,posterior autem Eruditi Orbis &Amicitiae suae Decus (88.) ,Poetamque insignem, &varia Bruditione conspicuum (89.) ,τὸν Μακαρίτ appellare non dubitavit. XXXVIII. Quanta in Ducatu Megapolitano, &Academia Rostochiensi, quibus prima Famae suae Noster auspicia debuit atque incrementa, de illius, admodum adhuc Juvenis, Ingenio ac Doctrina fuerit Expectatio, praeter ANDR. TSCHERNINGII, Antecessoris, Choliambos Disputationi de Jure Morborum, A. aet. 19. publicatae, adjectos (90.) ,Programma docet LAUR. BODOCKII, Rhetoris Academici, quo publicam Poematis in Gustavi Adolphi, Principis sui, Natalem ab eo conditi, recitationem A. 1660. indixit (91.) . In isto enim Juvenis appellatur indolis insignis, egregiae eruditionis, magnae spei, atque exaggeratae virtutis &doctrinae, gloriam Virorum, qui Monumentà In(33.) p. 801–808. (84.) p. 233. (85.) im monathlichen Auszuge aus allerhand Buͤchtrn/ M. Maje A. 1701. ,p. 60. (86.) in Diss. de Muris Hierichuntis collapsis p. 23. (87.) in Diss de Pseudo-Novo Testamento p. 6. (58.) in Praefat. Additamentorum ad V. H. Vogleri Introduct. in Notit. Bon. Scriptorum, p. 122. (89.) in iisdem Additt. p. 186. (90.) V. eos in Append. Dissert. Acad. Morhosii p. 62. 63. (91.) ibid. p. 63. 64. 65. ta Ingenii &Doctrinae per Orbem Literatum disseminarunt, Deo Anspice, aequaturus. Quanto Vena ejus Poetica ibidem fuerit in pretio, AUG. VARENII, Theologi Rostochiensis, ostendit Judicium justo benignius (92), quod, Maronem a Morhosio ingenio cantuque superari, audacter contendit. Ostendunt JOSUAE ARNDII, Aulae Gustroviensis Protecclesiastae, Elegi, tum illi, quibus de Magistri titulo An. 1660. ei est gratulatus, Disticho (93.) Nostrum compellantes sequenti: Nam, post quaesitas Heins IGrotiique Camoenas, Dignior ingenio non erat Urna tuo; tum Nuptiales, in quibus hoc celebratur Tetrasticho (94.) : Ille solet Tiberis quiddam testudine majus, Et canere ad Grajos Carmina docta sonos. Ille movet, quicquid Germania possidet artis, Et palmam Batavis reddidit ambiguam. Nec minoris eum a modernis Roseti Varniaci Professoribus fieri, vel solus