Latin
THEATRUM VITAE HUMANAE THEOD. ZVINGERI &EAUR
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 272
Unproofread scanNot analysed yet
Solent enim lemmata à Poëtis desumi sub hemiElegantissimus liber, &maximè utilis, atque alteri hemistichii alicujus specie. autem rerum classes ordine persequitur, quam ob illi praeferendus: Omnium causam Mundum symbolicum vocat autor. Indices adjiciuntur quatuor copiosissimi, Lemmatum, Applicationum, rerum notabilium, &locorum S. scripturae, Continentur verò hîc non solum Johannis Ferri, sed multorum aliorum, emblemata, quorum index praefigitur. Quandoquidem suprà de similium collectoribus diximus, nunc non erit incommodum etiam de ADAGIORUM SCRIPTORIBUS dicere. Est enim ille labor pernecessarius &maximi usus, Non est hujus loci de Adagiorum naturâ &requisitis dicere: id enim plerique praemittunt scriptores adagiorum suorum collectioni. *At verum est, multa vocari adagia, quae non sunt, sed gnomae, sententiae breves: contrà verò longè plura latitare apud Poëtas, Comicos praecipuè &Satyricos, quae vel adagia, vel adagiorum loco esse possunt. Horum absolutum corpus hactenus nullum habemus. 64* Promiserat is, quem supra laudavi, Welschius opus Adagiorum Panglottum, 65 quod cum ipso intercidit. Quirinus Kublmannus promiserat in Prodromo quinquennii sui miabilis, ut vocat, tale aliquod adagiorum corpus universale; sed illa fortassis in fumum cum aliis ejus promissis abiere. Meo consilio si standum hîc esset, nollem adeò sollicitè distingui adagia à caeteris sententiis 66 argutis: ratione enim usus &finis conveniunt. *Suaserim ego, ut quis ab ineunte aetate locos communes conficiat Adagialium, quo referat non tam adagia, quam illa παροιμιώδη adagialia, quae inveniuntur in Poëtis, Comicis, Satyricis, scriptis eristicis, quod hactenus nemo fecit. Quanti verò usus res illa sit, deprehendent, qui stylum aliquando operi eleganti admoturi sunt. Qui promptuarium habent istis collectaneis refertum, illis quasi sub manu crescent rarae inventiones, argutae meditationes, &similia. ERASMUS ROTERODAMUS primus fuit inter adagiorum Collectores, quod opus ipsi suo tempore profectò fuit difficillimum: Nam credo illum plus laboris operaeque huic scripto impendisse, quam multis aliis. 68* Liticulam illi aliquando movit Caelius Rhodiginus, quasi surripuerit sibi aliqua circa adagia meditata; sed non habet, quo jactet se Rhodiginus, quod guttulâ unâ vel alterâ hunc fontem auxerit: paucula enim sunt, quae in opere ipsius antiquarum lectionum habentur de quibusdam adagiis. *Etiam Verdierius nugacissimus ille veterum &recentiorum censor p. 158. ungues suos in hoc opere figit, cui similem ille ne paginam quidem scribere poterat. Multae sunt operis ejus editiones, Frobeniana est emendatissima. Edidit &Henricus Stephani è typographeo suo. Nova editio omnium est corruptissima, licet caeteris locupletior: nam adjecta sunt Erasmi Chiliadibus Cognati, Junii, &aliorum autorum adagia. Liber est, quô nemo carere potest Latinae linguae paululum studiosior. Sufficere tamen tyroni epitome ejus potest, &in Germania &Amstelodami nitidior edita. In quâ praeterea laudandum est, quod adagia suis sub titulis ponantur, quod non fit in magnô opere, ubi index supplet locorum communium titulos. JANI GRUTERI Florilegium Ethico-politicum aliquot tomis mul-70 tarum gentium adagia complectitur.