# Polyhistor. Vol. 3 273.1-4

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, 273.1 to 273.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/273.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/273.1

Colliguntur in hôc librô sine ordine breves sententiae, & adagia Graecorum, Latinorum, Germanorum, Italorum, Belgarum. Hispanorum, Gallorum, Anglorum; sed confusum chaos est, & planè non ad usum: esset vero maximè, si sub titulos redigerentur. Uti tamen hôc librô vel sic possumus, & si tantum temporis ipsi impendere velimus, redigere possumus in ordinem. Sed multa hîc habentur, quae vix argutae sententiae laudem merentur: nam effata omnia, vel moralia vel civilia, in adagiorum censum venire non debent. Notulas aliquas breves adjecit, ubi sententiarum sensus obscurior, praesertim in Publii Mimi sententiis, quae omnium sunt argutissimae. * Neque gnomae & jambi, quos ipse 71 confecit, sunt contemnendi, qui & in Polyantheâ ejus leguntur, & seorsim in libro, cui titulus Bibliorheca Exulum, habentur. Tres ejus libri partes constituuntur. Editus est Francofurti 1610. in 8vo. JOH. ANTONIUS BERLUCIUS Adagia selecta ann. 1632. edidit in 72 8Vo, cum eleganti praefatione, in quâ exhibetur methodus usurpandi, imitandi ac inveniendi adagia. Continentur in illo libro adagia Graeca, Latina, tum & hemistichia adagialia, apud Poëtas occurrentia; sed nimium brevis est in colligendis iis: multa enim obscuriora sunt, quam ut sic statim intelligi possint. Sed ab illis fortè ad Erasmi Chiliades remitti possumus: tituli sunt magnâ curâ dispositi, quod optimum in hâc librô est. Caeterum omnia illa referuntur adagia & adagialia sine autore & teste, quod fieri tamen non debebat: nisi enim apud autores rectum eorum usum inquirere possimus, frustraneus ille labor est, deinde dubius semper quis haeret, an verum sit adagium, quôve sensu usurpandum. Multa quoque afferuntur, quae adagiorum nomine non digna sunt: Liber interim non contemnendus, cujus telam si quis pertexat. atque illa, in quibus deficit, suppleat, praeclarum ille opus concinnare possit. Collegit & Erasmi Adagia, aliasque sententias proverbiales, Graecas, 73 Latinas, Germanicas sub certis locorum communium titulis JOSEPHUS, LANGIUS, quae Argentorati Anno 1196. in 8vO impressa sunt. * Loci ve-74 rò illi concepti sunt secundum feriem illam, quam Sturmius olim excogitavit, & in Compendio suo Latinae linguae ac Thesauro Elocutionis Graecae secutus est Joannes Renaius. Quorum locorum insignis sanè usus est, si illa methodus in omnibus adhibeatur. Proponitur animo idea rerum inter se connexarum. Sed adagia, cum ad varias actiones speciales referri soleant, istis generalibus titulis non possunt omnia comprehendi.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
