Latin
THEATRUM VITAE HUMANAE THEOD. ZVINGERI &EAUR
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 274
Unproofread scanNot analysed yet
Laudabilis quoque ille labor est eam ob causam, quod duplicem parallelismum adjecerit, unum è locis S. Scripturae, quibus Gnomae Homericae vel affines, vel non absimiles, alterum è gentilibus scriptoribus, Poëtis, Oratoribus: addidit passim Notas Criticas. Subjecit triplicem indicem, sententiarum, locorum Scripturae, &vocabulorum, ideoque non solùm in eloquentiae usum, sed &ad exegesin 76 commendari labor ille potest. *Quo argumento se Zacharias Roganus Aniglus exhibere voluit, cujus extat Homerus Hebmizon, quô in librô collegit phraseos Homericae textusque Hebraici &Graeci in S. Codice parallelismos. 77* Imitatus videtur Michaëlem Neandrum Duportus in hoc opere, cujus extart super varios Poëtas Graecos Excerpta sententiosa, non scholarum tantùm 78 bono publicata, sed &viris usui futura. *Habemus ab illo Locos Communes Philosophicos Graecos Lipsiae 1588 à discipulo ejus Johanne Vollando editos, in quibus sententiae &versus ad moralem doctrinam pertinentes 79 habentur; *item Aristologiam Pindaricam, Aristologiam Euripidis, aliorumque Poëtarum Graecorum. Certè viro illo nemo diligentior in informanda optimis praeceptis juventute, cui multum tum temporis debuit Ger8o mania nostra. *Idem quoque locos communes Philosophicos Latinos sub titulo: Ethice vetus &sapiens veterum Latinorum Sapientum &Poëtarum An. 1584. edidit, quibus adjiciuntur versus proverbiales Leonini &Germanorum sapientum sententiae proverbiales. Quod in Homero fecit Duportus, id ante illum in Virgilio fecerat VALENTINUS ROTMARUS, quanquam dissimili ingeniô &judiciâ, addo &labore; nam imperfectum opus est, &longè plura nobis dare poterat. Scripsit Centurias V. &Decurias tres versuum proverbialium. Liber editus est Ingolstadi ann. 1570 in Svô, qui rarò reperitur: sed tamen sperni non debet, cum ad ejus exemplum institui plura talia possint. Aliqua ex illo excerpsit Rudolphus Goclenius in praxi artium generalium, ubi agit de analysi affectionum troporum, &en Eclogis Virgilianis Rotmariana adagialia in hunc locum conjecit. Idem quoque in Virgilio Barlandus fecit, cujus 82 extant Versus proverbiales, Basil. A. 1539. in 8. editi. Spachius in Nomenclatore Philosophico quoque nominat Hieronymi Clocii versus proverbiales ex Virgilio Cremonae apud Vincentium Conctum 1562 in 8. editos, quos ego non vidi. Si quis in Juvenalem &Horatium similem laborem suscepturus esset, vel omnes eorum versus adagiales sub titulos redigere vellet, quod neminem hactenus fecisse memini, promptuarium aliquod hôc in genere habituri essemus. Sed pauci sunt, qui Veneres illas intelligunt.