# Polyhistor. Vol. 3 276-2

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, 276. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/276-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/276-2

tum gentilium quoque scriptorum, quae prodesse magnopere possunt ad 92 orationes sacras. * Scripsit & similitudines Biblicas, quae adagiis ac censeri 93 optimè possunt, & ad eundem usum transferri. * Ultimo loco scripsit similitudinum Biblicarum παραλειπόμενα, pro ratione materiarum convenientium in locos communes digesta. Addidit deinde indicem, quo disponit similia secundum Scripturam, quae prodierunt Lipsiae anno 1604 in 4to. 94* Scripsit & adagia sacra Martinus Delrio Hispanus, autor satis notus è Dis95 quisitionibus suis magicis aliisque scriptis. * Habentur verò illic adagia è patribus excerpta; sed imperfectus ille labor est, quem quidem Aloysius Norarinus ampliorem suscepit, publicato ejusdem argumenti libro, qui tomum ultimum constituit Lectionum suarum. Prodierunt Novarini etiam scripta duobus tomis in folio, quibus multa continentur curiosa ex antiquitate sacrâ collecta, inprimis quod ad ritus nuptiales sacros & hostias eucharisticas attinet. Non negligendae sunt vernaculae exterarum gentium deliciae. * Habet Italica linqua miras Veneres, omniumque argutissima est in explicandis animi sensibus; quod docent tum poëmata tum dissertationes ab illâ natione scriptae, apud quam quasi in legem abiit, ut non nisi argutè efferant animi sensa; in quibus ita versantur, ut fastidium excitent nimiâ argutiarum 97 copiâ. * Quod ad proverbia illorum attinet, primô locô recensebo Angeli Monosmii florem Italicae linguae libris 9. comprehensum: in quorum quinque prioribus agit de congruentiâ Florentini sermonis cum Graeco Romanoque, ubi praeter phrasin & Syntaxin plus mille proverbia conferuntur & explicantur. Prima itaque pars illius libri adagiorum est συγκριτικὴ comparativa, quae demonstrat, quae adagia Italis cum Graecis & Latinis sint In ultimis 4. recenset peculiaria & propria adagia, tresque illocommunia. rum chiliades. Addidit indices adagiorum & rerum notabilium uberrimos; sed locos communes vel titulos non adjecit.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
