# Polyhistor. Vol. 3 276

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, THEATRUM VITAE HUMANAE THEOD. ZVINGERI &EAUR. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/276
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/276

89 Hebraica adagia collegerunt Plantavitius, Drusius, & Buxtorffius, qui è Rabbinis sub titulis illa collegit, arguta profecto & in quibus multum est sapien9otiae reconditae. *De adagiis N. Testamenti Diatriben scripsit Job. Vorstius, quae edita est Coloniae Brandenburgicae in ato ann. 1669. Latitant in scriptis Patrum antiquioribus insignia adagia, quorum collectio utilissima est; sed 91 pauci sunt, qui in hôc genere suam exercuerunt industriam. *E nostratibus Theologis JOACHIMUS ZEHNERUS adagiorum sacrorum Centurias V. scripsit, quas ex universo Bibliorum Codice collegit. Editus est liber Lipsiae in 4to Ann. 1601. Adagia illa parallelismis illustravit, tum Patrum

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
