# Polyhistor. Vol. 3 285

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, DE EODEM ARGUMENTO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/285
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/285

* In Gesnero Cardanus lib. 10. Paralipomenon in Historia Lapid. & Metallor. p. 525. reprehendit quidem, quod Plinio nimium addictus quaedam falsa suis admiscuerit, rejectis Georgii Agricolae verioribus sententiis; sed magnis tamen elogiis ornat. Cogetp unquit, aliquid dicore aduersus praestantissimum virum & amicissimum, simulque de homis literis & de me benè meritum; quam invitus, Dii noruut. Videmus hîc, quam dis crepent interdum hominum judicia: Ipse enim Scaliger alibi de tribus illis honorificè judicat.* Non dissimile exemplum est de Vadiano, quem inter omnes Germanos penè nnicum commendat Scaliger in alteris Scaligerianis sub titulo: Les, Allemans. Sed de hujus Commentariis super Melam Isaacus Vossius dicit, quod rus & stivam oleant: quod rusticum judicium ille, qui notas alteris Scaligerianis adjecit, merito reprehendit. * Ita Montani dissertationes laudibus effert Maresius lib. 1. Epist. 30. contemnit Malebranche lib. 3. de inquirendâ Veritate cap. 5. ut inter stultos & vanos Ules pedans) numeret: qui quidem, ut Diogenes Platonis fastum alio fastu, ita Montani vanitatem & arrogantiam aliâ vanitate calcare videtur.* In Voë, 18 tio Sarravius in Epist. p. 158. ut & nos suprà, tumultuarium scribendi modum notat: Nonnulla istius Viri, inquit, olim legeram; in quibus satis multa congerere per πολυαναγνώσίαν videbatur; sed parvo aut nullo judicio congesta. Jam praecedente capite aliqua de Locis Communibus per certos Ana-19 gnostas colligendis monueram, ac sanè magna ejus rei utilitas esset. Ipsi Anagnostae multum in studiis eos juvant, quo sunt audita lectis jucundiora & tenaciùs haerent: quâ de re Scaliger Exerc. 308. Et haec quidem collecta, nea in historicis, politicis, moralibus, magnum usum habebunt, non aequè in Philosophicis, quantum ad doctrinas & conclusiones; nisi fortè ad historiam respexeris.* Quam ob causam probare neque ego consilium illud possum, quod Cartesio non nemo proponebat, de quo habetur in Epistolarum ejus parte 2. Ep. 100; consilio scilicet de colligendo in unum librum, quicquid eximu in aliis omnibus sparsim reperitur. Eâ de re verum ille judicium interponit: Vereor, inquit, ut possibile hoc sit consilium: nam praeterquam, quod saepè difficillimum est de alienis scriptis judicare, & utilia ex illis desumere, relictis inutilibus, veritaus in libris huc atque illus sparsae tam inconnexae sunt, & ab invicem independentes, ut plus industria & ingenii requiri putarem ad illas in corpus unum concinnâ proportione & ordine juxta consilium autoris componendas, quam ad tale corpus propriâ arte fahricandum: Non quod propterea sint spernenda aliena, siquidem ut lia reperiantur; sed nequaquam puto, tempus praecipue adhibendum esse illis colligendis.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
