# Polyhistor. Vol. 3 290.1-4

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, 290.1 to 290.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/290.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/290.1

pe Stephano & vehementer autorem fuisse, ut libros edere veterum pergeret sanè, quoad vellet, & quamdin susceptae operae non poeniteret; scribere ipse libros desineret prorsus: ista ratione multò rei literariae magis profuturum, magis sibi: quod illi consilium, ut audio, dederat antea Petrus Pithaeus, vir eruditus in primis valdeque prudens. Sed quae causa utrique hominem sic admonendi? Non una, opinor: Quod facilis quidem & solutus in scribendo, sed parum castigatus esset; quod ad minuta & srivola laberetur saepe & adhaeresceret; nimium praecipiens, nimium emendans; omnia loqueretur de omnibus, assiduè de se; cum scriptorem praeterire multa, & reticere, & dissimulare oporteat, de rebus vero suis verbum facere nullum, nisi necessario, sit pars 6 aliqua non tantum modestiae, sed etiam prudentiae.* Eadem quoque de vitiis polygraphorum querela est Maresii libr. 2. ep. st. 9. ubi è polygraphiae insano studio in haec & similia scriptores abire vitia judicat, ut rarum omnino sit, si quis in πολυγραφίᾳ rationem judicii & prudentiae habeat. Reperiuntur tamen nonnunquam (neque enim negari potest) Heroës quidam literarii, ut appellare sanè possumus, qui quasi in Oceanos librorum & scientiarum se diffundere possunt, sine aliqua ἀκρισίας notâ, & cum omnium etiam doctorum stupore & applausu. Non possum hîc praeterire maximi profectò viri & planè θαυμαστοῦ, P. Francisci à S. Augustino Macedo, Lusitani, olim membri Soc. Jesu, postea Minoritae, Lectoris Jubilati, Publici Profesforis Patavini, insignia opera. Non adeò in vulgus nota est viri hujus historia, nec à quoquam pleniùs, quam Gregorio Leti in Italia regnante, parte 3. & 4. tradita:* Quare hoc loco, ubi de polygraphis agimus, inter singularia aevi nostri miracula recenseri omnino hoc exemplum debet. Ita de eo parte 3. lib. 3. Leti: E un ingegno trascendentissimo, è mostroso, e senza dialcun dubbio uno de maggiori Letterati che sien viventi. In Roma l anno 1658. per tre interi giorni tenne publiche Conclusioni di quasi tutto lo Scibile, el istesso qualche tempo doppo, feoe perotto in Venetia. Discorre all improviso dottissimamente sopra di qualsivoglia materia, si in prosa come inversi Latini, ed hâ dato in luce fino ad hora piu diquaranta suoi Libri, molti de quali sono anche in foglio.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
