Latin
DE EODEM ARGUMENTO
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 291
Unproofread scanNot analysed yet
Is fuit enthusiasmus hominis, ut plusquam dup millia versuum repente effuderit, &argumenta sibi proposita extemporali carmine reddiderit: inter quae fuerunt duo, Gigantomachia &Furor Medeae filios occidentis. Hac ille vix audita suscepit, &versibus ornavit ingenti plausu &admiratione. Fassi sunt omnes, nunquam se simile quidquam vel vidisse, vel audisse: nec sibi persuadere potuisse, unum hominem tot tamque diversa genera scientiarum complexurum fu sse. Mirati &acumen, &eruditionem, &cloquentiam, &venae poëticae ubertatem. Terminavit actionem Epigrammate in laudem urbis Venetiarum pari omnino illi celeberrimo, ab insigni Poëta Jacobo Sannazario composito: Quod, quia excellens habitum fuit, in Bibliotheca Publica S. Marci Autoris manu scriptum affigi jussum, &praterea ad usum communem typis mandatum. Itaque eum virum dignum Senatus judicavit, qui civitate Venetâ donaretur, &cui cathedra Patavina, quae tunc vacabat, liberali stipendio praeter consuetudinem aucto assignaretur. Depingi vero eum suis sumptibus curavit Illustriss. ac Excellentiss. Domi. nus Antonius Grimanus, tunc Orator ad summum Pontificem destinatus, &hodie apud ipsum Legatus. Sed pictum opus non erit ei, cujus fama futura erit immortalis. Quis non cum stupore legat, quae alii cum stupore audierunt. *Neque sane le. 40 via &vulgaria ejus carmina fuere, qualia quis ab homine Scholasticis, philosophicis tricis immerso exspectaret, sed excelsa, sublimia, erecta; dictione, inventione &acumine admirabili: quale illud est, quod in Reginam Christinam ab illo scriptum habeo. Elegans in Helenam Piscopiam, Virginem doctam, Epigramma extat apud eundem Leti part. 4. lib. 1. p. 71. &inscriptio argutissima in Bibliothecam Baptistae Nanni p. III. Operum ejus Catalogus integer neque apud Nicolaum Antonium, neque apud Alegambium extat. Ipse verò catalogum ad Magliabechium scripsit, quem hîc è Gregorio Leti part. 4. lib. 5. apponam, ut &ingenii summi &inexhaustorum laborum hic specimen sit. Scripsit in Societate Jesu constitutus Apotheosin S. Francisci Xaverii Epico carmine, Olisipone ann. 1621. Apotheosin S. Elisabethae Reginae Lusitaniae Epico carmine, Conimbricae ann. 1624. Theses Rhetoricas in unum volumen conjectas, Madriti ann. 1628. Epitomen Chronologiae ab orbe condito ad Christum natum an. 1634. Artem Poeticam justo volumine. Haec non vidit lucem. Elegias VII. Has in libris non numero. Typis mandatae sunt Lugduni ann. 1626. Vitam Domini D. Ludov ei de Ataide, Lingua Hispanica in 4. Madriti ann. 1633. Historiam recentium Martyrum Japonensium, eâdem linguâ in 4. Madriti ann. 1632. In ordine S. Francisci hi ab illo libri prodierunt: Apologeticus pro Lusitania vindicata. Paris. ann. 1641. in 4. Jus succedendi Regnum Lusitaniae cum Historia Lusitaniae liberatae, &Schemate Genealogico Gempeticorum de Regno Lusitaniae, Paris. eodem anno in fol. Elogia Gallarum, Aquis Sextiis tadem ann. 1641. in 4. Descriptio Villa Juquii, &Sancta Baumes, i. o. Spelunca S. Magdalenae, Aquis Sextiis eodem ann. 1641. versibus in 8. Panegyricus Urbano VIII.