Latin
CAP. XXIII
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 296
Unproofread scanNot analysed yet
unde hic adducemus nonnulla: Ad epistulas scribendas fortasse non ita valde videri poteram ineptus; verum alioque multa res erent, quae me ab hoc genere deterrebant. Primùm, st epistolae carent veris affectibus, neque vitam ipsam hominis roprasentant, jam Epiflolae nomen non merentur: Quales sunt Seneca ad Lucilium, atque adcò inter eas, quas olim scripsit Plato, quasque ad Apostolorum (ut apparet) imitationem scripserunt Cyprianus, Basilius, Hieronymus, Angustinus, perpaucae sunt, quas libros rectius appellaris, quam epistolas. Porrò, quos nobis reliquit, nescio quis Bruti nomine nomine Phalaridu, nomine Seneca &Pauti, quid aliud censeri possunt, quam declamatiunculae? Verum autem illud Epistolarum genus, quod mores, quod fortunam, quod affectus, quod publicum simul &privatum temporis statum, velut in tabula repraesentat, cujus generis ferè sunt Epistolae Ciceronis, Plinii, &inter recentiores Aeneae Pii, aliquanto plus habet periculi, quam historia rerum nuper gestarum; periculosae (ut inquit Flaccus) plenum opus aleae. Proinde, si quid edendum sit in hoc genere, nulli velim autor esse, ut ipse vivus edat, sed Tyroni cuipiam hoc det negotii. Quanquam hic in edendis patroni sui monumentis plus studii, quam jadicii creditur adbibuisse. Sive laudes, sive vituperes abquem, non deerunt; qui offendantur. Ut ne commemorem esse quosdam, qui ne laudari quidem sustineant libris editis: sive, quod dedignentur à quovis nominari, sive quod vercantur, ne cui veniant in suspicionem φιλοκολακίας. Quo magis admiror divum Bernardum Epistolas suas evulgasse, in quibus tot nomina carbone notantur. Nunc si quis Jacobitae aut Carmelitae meminerit, vel suppresso nomine, nisi multa cum bonoris praefatione, res videtur dignis lapidatione. Jam &illud est incommodi, quod, ut sunt res mortalium, ex amicissimis nonnunquam redduntur inimicissimi: &conta, ut &illos laudatos, &hos doleas attactos. Postremò ne famae quidem Autoris satis consulitur, quod plerique ex una quapiam Epistolâ totum aestimant hominis ingenium; cum aliquoties scribamus uvidi, nonnunquam dormitantes, interim tassi, interim ettam aegroti, aut aliud agentes, nonnunquam alieno stomacho, frequenter ad ejus, cui scribimus, vel captum, vel judicium, orationis habitum attemperantes. Unde fit, ut imperitis veniamus in suspicionem inconstantiae, cum ea varietas, aetati, affectui, personis &rebus in diversum mutatis, sit impuranda. Haec cum alium quamlibet felicem ab edendis epistolis merito deterreant; me iamen illud peculiariter dehortabatur, quod, cum mihi semper fortuna non solum humilis fuerit, verumetiam constanter iniqua, neque is vitae ienor, ut eam velim aut possim ab omni crimine vindicare, non erat, cur vellem utriusque multa vestigia superesse. Atque haec ratio fortassis &illos moveret, ad quos scribimus, qui, quod per literas velut in sinum effutiunt amiculi, nolint omnibus prodi; cum sint, qui nati Gratiis iratis nihil non interpretentur in pejorem partem. Saepenumerò sit, ut, quod in convivio aut inter candidos homunculos dictum gnitiam habet, si idem voco non sud dicatur, atroces excitet tragadius.