Latin
CAP. XXIII
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 298
Unproofread scanNot analysed yet
Idem Epist. 19. lib. 1. de eo agit, cur epistolae nostrorum ab epistolis veterum tantopere differant degenerentque, Cujus hanc rationem dat, nos non secundum artem &ἄναλυσιν Dialecticam procedere, quod Cicero aliique faciebant; ii praeterea inter publica negotia studia tamen sua non omittebant, sed semper aliquid scribebant. De Epistolarum variis generibus idem Eb. 1. Epist. 1. E Graecis Aldus olim Venetiis duobus tomis autorum 177. epistolas excudit. SOCRATIS, ANTISTHENIS, ARISTIPPI, XENOPHONTIS, AESCHINIS, PHILONIS, PHAEDRI &aliorum Socraticorum Epistolas edidit Leo Allatius. Cujacius epistolas Graecas uno volumine collegit cum interpretatione Latinâ: quâ versione nullam futiliorem habet Barthius Advers. lib. 40. c. 19. putatque illam Cujacio affingi. De ARISTAENETI Epistolis earumque interprete vide Barthium Advers. lib. 45. cap. 6. De verô earum autore idem disquirit lib. 55. cap. 8. LIBANII40. sunt editae Cracoviae: quasdam ineditas epistolas Holstenius misit Lambecio, multaque de Aristaeneto habet in iis epistolis, quas ad se scriptas commentariis suis de Bibliothecâ Vindobonensi inseruit Lambecius. Inter recentiores habemus 12 Budaei Epistolas Atticas, singulari venustate scriptas. *Inter Latinos principem locum CICERO dissertissimus ille Romuli nepotum tenet, cujus habemus Epistolas ad Familiares, ad Atticum, ad Q Fratrem, Brutum, tum civili sapientia plenissimas, tum ad amussim genuinae Eloquentiae factas: è quibus eas, quae ad Atticum missae sunt, viri doctissimi rectiùs familiares fuisse nominandas censent, cum earum pleraeque videantur genere fermonis abrupto &extemporali scriptae. Caselius Libello de Ludo Literario rectè aperiendo in Tironum gratiam familiares Epistolas deligendas suadet ex omnibus Ciceronis Epistolis, quae familiari filo ac epistolis proprio scriptae sunt. 13* Nam certè Epistolae ad Familiares, ut Ludovicus Vives putat, non eo sermonis genere conscriptae sunt, quo domi utebatur Cicero; in multis sunt lectissima argumenta, selectis etiam verbis tractata: Scribuntur ad Reip. Romanae viros principes: ac indicat facilè ipse numerus ac periodorum mensura curam illam, quae non adeò reperitur in Epistolis ad Atticum, ubi multa sunt abrupta &hiantia. De praestantiâ Epistolarum Ciceronis singularem Dissertationem Jac. Pontanus scripsit, quâ Ciceronis eloquentiam contra novatores nonnullos, Erasmum Politianum &Belgam quendam Anonymum, defendit, monstratque quam in omni Epistolarum genere.