# Polyhistor. Vol. 3 3.1-4

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, 3.1 to 3.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/3.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/3.1

praxis institui possit. Prout jam igitur varia carminum genera sunt, ita varie instituenda inventio, dispositio & elocutio. Integri Poëmatis Epici dispositio eleganter à Mambruno in Epopoeia, & Masenio in Palaestm Eloquentiae ligatae praefigurata est; qui de eo legi possunt. Nos huic rei hic immorandum non putamus, cum nemo facile integra poëmata scripturus sit. Quare in minora illa carmina potius industriam nostram convertemus. Et in Heroico genere habemus primo Eclogas, deinde carmina encomiastica minora, in va rias occasiones concepta. Quod ad Eclogas attinet, etiam illae super certo argumento generis Demonstrativi scriptae. Nam vel gratulamur in illis, vel dolemus, vel simile quidpiam facimus, interveniente Dialogisino, qui pro ratione personarum colloquentium institui debet. Argumenta verò in illis debent esse humilia, rustica. pastoritia, & per allegorias tales ad argumentum princeps applicata. Id tamen prohe notandum est, formulas colloouentium poëticas singulari studio notari debere. Quâ in re praeire possunt illae Locor. Communium dialogisticorum ideae, quas suppeditavit Starckius, Isagogae suae Epistolicae adjectas. Quae autem subsunt sententiae, quasi per lemmata notari possunt. Illa lemmata amplificantur poëticis formulis, comparationibus, descriptionibus, &c. ita tamen, ut pro ratione pormatis in omnibus servetur modus. In reliquis carminibus eodem more procedes. In his argumentorum Rhetoricorum loci sunt manifestiores, ut in equo Domitiani quem Statius laudat, & in pluribus aliis. Plerumque enim Demonstrativo generi subjiciuntur Eucharistica, Soteria, Epinicia, Propemtica, Valedictoria, Salutatoria, Prosphonetica &c. in quibus unde argumenta primaria desumantar: Rhetorici libri suppeditant. In his delectus instituendus est, & argumenta vestienda ornatu poëtico. Si quis autem carmen cujuscunque generis scribere velit, hanc sequatur methodum, ut, ubi necessaria argumenta circumspexerit, Ffff 2 totum illum sermonem nudum & enthymematicum resolvat in sententias breves seu lemmata, quarum sententiarum in prolixiori carmine forte 20. vel 30. erunt. Has sententias enthymematicè vel syllogisticè se exhibentes, connectat certis quibusdam figuris, formulis, Poëtis usitatis: amplificet, illustret vel per expolitiones, vel per assumtiones, finiti ad infinitum, partium ad totum, specierum ad genus, distincti ad confusum, causarum, ad effecta, adjunctorum ad subjecta & vice versâ: vel per comparationes & exempla fabulosa. Huic methodo, si quis insistat, facili negotio carmen concinnabit. Hâc methodo, quam ipsi antiqui Rhetores suppeditarunt, plerumque ipse usus fui; & vidi postea eandem institutam à Berub. Parthenio in Comment. Horatiano, ubi per omnes odas Horatianas ostendit primò sententias carminis, & deinde ornamenta Rhetorica & Poëtica.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
