Latin
3.5 to 3.8
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 3.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Ut carmen eâ ratione scribere discas exemplum tibi praefigas alterius tujusdam Poëtae, vel antiqui, vel recentioris, notesque, quâ ratione ille in scribendo carmine versatus fuerit. Resolve in sententias, atque illis sententiis ornamenta subjice: ita statim prodibit carminis artificium, &facile animadvertes ingenium Poëtae. Ubi hiant illa, neque satis sibi respondent, ut fit in indoctorum hominum carminibus, contemnere tale carmenpotes. *Sed habent tamen antiqui etiam &optimae notae Poëtae fuas παρνκβάσεις &digressiones, quae ita interdum à proposito discedunt, ut non revertantur: qui tamen eam ob causam reprehendendi non sunt. *Non enim adeò morose ad Rhetorices leges Poëtarum libertas adstringitur. Sed tamen &in ipsis episodiis quaedam est concinnitas &quoddam, ut ita dicam, temperamentum poëticum; quod facile hanc ἀμεθοδείαν excusat. Et est in minoribus poëmatibus major interdum Episodiorum licentia, quam in majoribus. Quoniam majora poëmata perfectius aliquod systema habent; quam minora; &in perfectiore systemate, si quid excedat, facilius observetur, quam in minori aliquo carmine. Quemadmodum in homine perfectae staturae defectus magis in oculos incurrunt, quam in nano aut pygmaeo: ideoque episodia majori modestia in illo carminis genere adhibenda sunt. Ut illa res clarior sit, exempla quaedam subjiciemus. Laudaturus erat Augustum Virgilius ob agrum, bello amissum, ejus beneficio redditum. Ergo duos de sorte suâ colloquentes inducit. E quibus infelicior sic orditur. Melib. Tu Tityre in securo laetoque otio vivis. (illustratur exergasia &adiunctis otiosorum hominum rusticorum, &συγκρίσει suae sortis.) Tit. Haec ego otia Principi debeo. (Illustratur perpetuâ allegoriam &applicatione rituum sacrisii ad cultum Principis. Gratiarum actio per ritus illos sacros, quibus Dii coluntur, explicatur.) Melib. Non invideo. Ego verò deteriore loco sum, cujus chistia ego omina habui. Amplificatur per hypotyposin suae sortis, quae consistit in damno agrorum &pecorum. Adjiciuntur omina per enumerationem. Cap. XVI. De exercitationibus in oratione ligata instituendis. tionem. Id enim familiare rusticis &simplicibus hominibus esse solet. Quis est ille Deus, qui tot otia tibi fecit, simpliciter: quo transitus fit ad caetera) Tit. Roma praeclarissima urbs est. (Non directe respondetur statim ad quaestionem, &narratio quasi è longinquo incipit. Laudatur Roma per comparationes rusticas &per figuram correctionis &contentionis cum Mantua) Mel.