Latin
CAP. XXIII
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 304
Unproofread scanNot analysed yet
LAE Epistolae non destituuntur flore eloquentiae purioris Latinae, quarum aliquae tenerâ aetate scriptae, aliquae provectiore, refertae rebus mysticis, ut erat ille sui temporis prodigium. Eas epistolas Christophorus Cellarius Cizae ann. 1682. recudi fecit, notulis quibusdam atque indice adjectis. 42 THOMAS MORUS, magnae vir autoritatis ac magnae eruditionis, epistolas aliquas scripsit, quae inter opera ejus reperiuntur, non quidem adeò accuratè ad genium Linguae Latinae scriptae, sod, quae tamen laudem nitidi sermonis affectabant, eo praesertim tempore, quo superatâ barbarie, nova lux literarum effulgere coepit. Tum exagitati fuere scriptores barbari, ac perpetua inter illos &eruditos bella, quorum felicissimus propugnator fuit Erasmus Roterodamus. *Barbarorum hominum stribliginem eleganter depinxit Uldaricus Huitenus Eques Nobiliss. in Epistolis obscurorum virorum: Is enim verus earum Autor est; De quibus Erasimus lib. 22. ep. 31. lepidissimas narrat fabulas, quam scilicet illae primùm magno à monachis plausu fuerint exceptae, tanquam in honorem monachorum scriptae. ERASMI Epistolis nihil est suavius &acutius. *Latinitas in illis non mala; non quidem talis, quam ad imitandum aliquis proponere sibi debeat, (hîc enim antiqui scriptores omne ferunt punctum) sed nativa, extemporalis &interdum aliquem ex rebus colorem trahens, quod accidit interdum scriptoribus doctissimis, Grotio, Salmasio ac aliis. Illi enim autores, prout res sunt, quas tractant, prout in autores scribunt, à quorum lectione recentiores discedunt, stylum suum formare solent. Id enim velim notet hîc aliquis, viros doctos, qui multos autores legunt, cum cura eos emendant, aut multam scriptoribus philosophicis impendunt operam, vel medii aevi autores diligentiùs legunt, plerumque ab illis aliquid vitii trahere, nec accuratè adeò scribere, quàm eos, qui unum, &quidem optimum, Ciceronem scilicet sibi imitandum proponunt. Quemadmodum, quibus cum variis gentibus commercium est, lingua nonnunquam inclinari solet, ita &hic fieri consuevit cum scriptoribus barbaris, vel non accuratè latinis, familiariùs 46 conversantibus. *Eam causam existimo, quod Barthius, diligentissimus medii aevi scriptor lector &emendator, nihil tam insulta, quam in ligata oratione scripserit, quod elaboratum esset. Grotius quoque, ut ipse in praefatPoëmaPoënatum suorum fatetur, in stylo varius est.