Latin
CAP. XXIII
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 306
Unproofread scanNot analysed yet
*Multa in Erasmi laudem Baudius lib. 2. Epist. 27. Multa Germanus Brixius in Erasmi Epistolis libr. 4. Epist. 8. Editio ultima prodiit Londini ann. 1642. in fol. cum Melanchthonis, Thom. Mori &Ludovici Vivis epistolis. MELANCHTHONIS Epistolas illis subjungimus. Jam suprâ in laudem istius Viri multa dicta sunt, cum de vitâ ejus ageremus. Faciunt ve* Ut 52ro ejus epistolae non parum ad statum rei Literariae &Ecclesiasticae. candidum illi viro pectus fuit; ita sine fuco &ornatu scribit in epistolis, in quibus nonnunquam multas deprehendes ejus querelas de turbato Ecclesiae statu, de pravis &seditiosis quorundam consiliis Theologorum, multa quoque suppressis nominibus &per aenigmata scribit. Ejus Epistolae prodierunt in fol. &dehinc sparsim alia quaedam volumina epistolarum ad Joach Camerarium &alios scriptarum; in quibus tam candidus, ut nec necessitas suas domesticas dissimulet. Diversis temporibus eas ediderunt Manlius, Peucerus, Pezelius, Saubertus, &Anonymus quidam partem earum sextam, ut vocat, Lugd. Batav. Ann. 1647. Optat verò Thomasius in praefatione Boxhornianarum epistolarum, ut quis in ordinatum corpus illas congerere velit: qui sanè labor utilissimus foret. Non dubito plures adhuc Melanchthonis latitare epistolas: Vir enim in isto negotio positus plures procul dubio scripsit; quae, ut omnes edantur, rei Theologicae &lite* Stylus in eo planus, liquidus, nec suis destitutus elegan53rariae interest. tiis: quanquam non impetus ille ac fervor sit, qualis in Erasmianis, non tamen ideo culpandus: animi enim est character sermo, &ex illo idem in dictionem transfertur, huic ingenio domesticam &vernaculam. Ut enim ipse animus moratus est, ita vel ἥ θη passim elucent, vel ex sententia, aut affectus vehementiores. Unde non falluntur, qui singulare aliquod divinationis epistolaris genus commenti sunt, tum ex ipso charactere sermonis, tum literarum, quod argumentum singulari libro tractavit Camilus Baldus. JOACHIMI CAMERARII Epistolae elegantissimae sunt. Fuit ille illustre Germanorum nomen, ac superioris seculi Phoenix, cujus elogia conglonata videas à Thomasio in Praefatione 75. in laudibus Joach. Camerarii. Tot tantaque in lucem edidit scripta limatissima, ut inter Germaniae Heroas literarios meritò referendus sit. Hujus extat Libellus novus epistolas Virorum doctorum ad se &alios suasque continens, ab ipso vivo editus Lipsiae Rm. 568. in 3. Promiserat in praefatione plures doctorum epistolas, quas colse cturus undique erat. Vehementer enim commendandum, &hujus viri exemplo etiam nunc à nobis faciendum esset. Post mortem ejus prodierunt Francos. An. 1183. libri 6. Epistolarum familiarum venustarum &delicatularum; quae, ut sunt eleganti stylo scriptae, ita multa continent rerum literariarum illius temporis. Hinc Anno 1595.