Latin
31
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 31
Unproofread scanNot analysed yet
CHRIST. WEISIO, Gymnasiarchae Zittaviensi (22.) ,Vir magnae Existimationis (ein vornehmer Mann). JAC. WOLFIOProf. Medico Jenensi (23.) ,Summus Polybistor, &Vir Sapiens ac Prudens. GOTFR. ZEUNERO (24.) ,Vir, cui, quod ad πολυαναγνωσίαν attinet ineffabilem, Judiciique acrimoniam, paucos jam pares Orbis habet. ANONYMO Poematum Heliconis Silesiaci Selectiorum (der außerlesensten Gedichte des Schlefischen Helicons), quae Francofurti A. 1699. prodierunt, Editori (15.) ,Vir in omnibus admirandus &portentosae indolis (unset in allem zum Wunder gewordene Morhof). XLIII. Ex itinere per Europam ferme universam, quod, Famae Morhofianae, longe lateque diffusae, secuti Vestigia, confecimus, Literario, in CIMBRIAM nostram revertimur, Tanti Viri Lumine, adoptivo licet, per quinque Lustra eximie illustratam, Dotesque illius ac Merita, quod Bonae haec sua nosset, non minus quam Gentes Exterae, veneratam. Testes allego, ex LUBECENSIBUS, Celeberrimos NOVORUM MARIS BALTHICI &SEPTENTRIONIS LITERARIORUM Collectores, a quibus cum aliis passim laudibus ornatus est, tum Celeberrimi Academiae Kiloniensis Polybistoris (26.) ,&Delitiarum, imo Oraculi &Miraculi Septentrionis nostri (27.) ,invidenda reportavit Elogia. Ab AUG. PFEIFFERO, Supremo haud ita pridem Ecclesiarum Lubecensium Antistite (28.) ,Clarae salutatur spes magna Juventae, magna Musarum Gloria, Vatesque, cujus pectore se Vetustas cuncta condidit, parem non habiturus, a GEORG. HENR. GOETZIO, Theologo, qui Pfeifferi locum nuper occupavit, multae doctrinae &lectionis (29.) ,Polybistor Clarissimus ac Eruditorum facile hodie Princeps, &,alio in loco (30.) ,Magnus &Incomparabilis Polybistor, (19.) in Monumento Wasmubtiano p. 18. (20.) in Ep. de Bibliotheca Budensi p. III. (21.) in Aquila Leopoldina p. 103. (22.) in Disp. Inaug. de Anthrace pestilenti, §. 33. ,p. 12. (23.) in Praefat. Edit. posterioris Propylai Hist. Christiana. (22.) in Oratore Politico, Germanice edito, p. 22. (23.) in Progr. Anspicali de Αὐγοδιδάκτοις, A. 1690. edito, p. 6. &10. (24.) in Parnasso Anni 1692. Autumnali Vernaculo, p. 53. (25.) in Praefat. p. 25. (26.) M. de Scriptorum Ciceronis Lectione, Lipsiae A. 1689. edita, §. 3. p. 9. (30.) in Principe Hebraice docto p. 4. stor, ab ENOCHO autem SVANTENIO, Athenaei Scholastici Moderatore Eximio (31.) ,Mare Scientiarum Grande, &insigne Chori docti Praesidium. Nec silendus h. I. JOH. GEORG. PELLICERUS, ICtus &Collegii Canonicorum Lubecensium Secretarius, Poeta venustissimus, qui, uti §. 11. jam narratum, falso de obitu ejus rumore deceptus, superstiti Inscriptione Latina ἀμέτρῳ A. 1671.