Latin
DE RE BIBLIOAMLCARIA
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 31-2
Unproofread scanNot analysed yet
Ita Franciscus de Joyeuse ex tribus aliis, inter quas Pithaeana, suam collegit &confecit, teste Ludovico Jacobi p. 524. Idem de Bibl. Augustâ testatur Conringius. E Simeonis Bosii Bibliothecâ suam instauravit Cordesius. *Ut vero cum lucro &commodo nostro coemantur libri, variae artes observari debent: nam vel vilissimae tabernae visitandae interdum sunt; è quibus ipse saepe, quae non credideram, extraxi. *Familiaritas contrahenda cum heredibus hominum doctorum, praecipue indoctis; à quibus vel libri manuscripti, vel ab ipsis scripti, sed propter singulares causas suppressi, saepe comparari possunt. Tales libri multi notati sunt in vitis virorum illustrium, qui latitant passim apud haeredes, sed in lucem raro protrahuntur, ac saepe in rapaces aliorum manus incidunt. Ubi jam nobilium exercitationum Libri. I. C. Scaligeri, quos Robertus Constantinus editurus erat, teste Michaële Neandro in praefatione luculentâ, Graecae Linguae erotematibus praemissâ pag. 222. ? Ubi sunt libri familiarium exercitationum, quos integros dare se posse testatur Maussacus in praefatione Commentar: Scaligerianorum in Historiam animalium Aristotelis ab se editorum? Ubi opus ejus in officia Ciceronis, quod editurum se illic promisit? Ubi sunt originum libri CXX, quos ipse Scaliger ob molem edi posse desperavit? &plura alia, quae illic à Maussaco recensentur? Pinellus mirè in libris illis conquirendis sagax fuit, de quô in vitâ ejus Gualdus p. 41. haec habet: Ut Bibliothecam suam, quam in oculis ferebat, quotidie locupletaret, hanc sibi inter alias rationem proposuerat, ut à literatorum, qui diem nuper obiissent, heredibus librorum indices compararet, è quibus omnia ea perdisceret, quae sibi in bibliothecam essent transferenda: Quod tamen rarò admodum accidit, cùm haud aequè dominis ac ipsi nota essent, quae in cujusque bibliothecâ laticabant. In his verò perquirendis quàm fuerit accuratiis, declaratum volumus unico hoc exemplo. Vir Clarissimus Venetus vitâ functus est. Libros aliquot magni nominis MStos ille diu in deliciis habuerat, quos Pinellus divenditos redemit, &cum ejusdem Bibliothecae reliquias bibliopola nescio quis, schedas videlicet, atque alia hujus generis coemisset in gratiam salsamentariorum, re compertâ illico hic noster nobiles illustrium virorum epistolas perire non est passus. Emissarios ille habebat, quorum industriâ ex Orci faucibus saepe saepius eripuit insignium virorum literales labores.