# Polyhistor. Vol. 3 311

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, 311. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/311
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/311

nes, in quibus multa continentur, quae in historiâ literariâ tunc temporis agitabantur: multa ex illis discas, quae ad ipsius conditionem & vitae genus pertinent, multa de ejus libris, studiis: amarulentae illic multae & rixosae ad alios epistolae, quibus beneficia sua exprobrat. Duplex illarum epistolarum, vel potius triplex editio est; una Tolosae prodiit in 4. cum Orationibus adversus Erasmi Ciceronianum: altera editio in Svo prodiit Lugd. Batav. alia editio Hanoviae an. 1612. in 12. ubi plures, quam in caeteris editionibus habentur evistolae. Adjectae sunt Orationes elegantissimae ab illo conscriptae, quae non habentur in caeteris editionibus, ut Oratio in luctu filii, magnorum affectùum plena: item Oratio, quâ parentat illis, qui in bello Turcico ad Viennam ceciderunt; fragmentum de laudibus anseris, & luculenta de verbo Inepti Oratio; quâ tota oratione illud agit, ut demonstret Latinae linguae aptitudinem in rebus efferendis prae Graeca: plena est optimis observationibus. Sunt & ejus duae epistolae à Joach. Morsio Leidae anno 1619. in 4to editae, quae non extant inter caeteras epistolas. Non minor Parente filius JOSEPHUS SCALIGER, cujus & extant 71 Epistolae. Ejus viri maxima sunt in rem literariam merita, qui velut Pater quidam literarum per universam Europam salutandus est. Ex ejus ludo prodierunt, quos Batavia habuit, vir illustres. Ejus Epistolae eruditione omnigenâ plenissimae sunt; praeter dictionem enim tersam & argutam proponuntur illic Philologica, Medica, Mathematica, Chronologica, & quae ad orientalem literaturam pertinent: judicia multa de viris doctis, de libris, quae legere, quae excerpere debent harum rerum curiosi. Ejus Epistolarum aliqua παρἀλειπόμενα in 12. à Jac. Revio, si rectè memini, publicata sunt. Sunt & Epistolae Gallicâ linguâ ad Scaligerum scriptae. Liber ille rarissimus, atque multa continet singularia de libris & viris eruditis: editus autem est post mortem Scaligeri à Jac. Revio, Hardevici ann. 1624. in 8vO, hôc titulo: Epistres Francoises des personnages illustres & doctes à Mons. Joseph. Just della Scola. Habentur hîc explicationes multorum locorum in Autoribus classicis, consultatur cum Scaligero de rebus plurimis. Si hae epistolae conferantur cum caeteris, facient ad intelligentiam plurimarum rerum, quae obscurae aliàs videbuntur. Caeterum & intelligendis difficilioribus Epistolarum Latinarum locis proderit clavis Colomesiana, de quâ superiùs diximus. CAP. XXIV.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
