# Polyhistor. Vol. 3 315.4-5

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, 315.4 to 315.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/315.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/315.4

Ejus epistolis delector ideo, quod res urbanas & doctos hâc aetate homines ex iis possim cognoscere. Videtur hoc solum quaesisse istò scribendi genere, ut quantum Latina lingua valeat, experiretur. In Vitis multa memorabilia observo in Exemplis τὸ ἐπίφορον εἰς μυθάρια suae superstitioni accommoda. Velim illa judicii παροράματα detexisset. Reinesius, quae ego, nisi fortè in Exemplorum libro, non deprehendo. Sed ea ipse excusat. Graecae linguae imperitiam ubi prodat Nicius, non inveni, Latinè enim scripta sunt omnia. Si ita grassari judiciis velimus, essent fortè & in Reinesianis scriptis, quae ad censuram vocari possent. SALMASII Epistolae prodierunt post mortem istius Viri, doctrinâ va–13 riâ plenae, ut fuit ille Vir diffusae lectionis & ingenii; sed paucae illae sunt, quarum ego longè plures ab illo scriptas esse existimo.* In tantâ enim ce 14 lebritate hominum viventi penè quotidianum fuit epistolarum commercium, quarum ἀὐτοσεδιάσματα ipsi perierunt, & in angulo apud Viros doctos sparsim latent. Ut enim extemporalis fuit in omni lectione suâ, omniaque, prout semel conceperat, in typographiam miferat, ita vix credibile est, epistolas illum descripsisse: dolendum tamen est, intercidisse illas in quibus fortasse multa fuerunt, quae prodesse orbi literato potuerint.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
