# Polyhistor. Vol. 3 316

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, PRIORIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/316
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/316

Apud Sarravium non paucae ejus epistolae leguntur, quas in opere illo epistolarum non deprehendas. Reperiuntur & in Bibliothecâ Gudianâ nonnullae. CLAUDIUS MORISOTTUS, Vir doctus apud Gallos, scripsit epistolas varii argumenti. Ejus opus est, quod inscribitur Orbis Maritimus, sed, quod profectò spei & voto Virorum eruditorum non respondet. Multa illic debuisset agere de commerciis maritimis de bellis maritimis & similibus argumentis, de quibus pauca admodum & satis jejuna. Ejus epistolae varia continent Philologica; sed triti & obvii argumenti. Tituli & capita epistolarum nonnunquam magnifici aliquid minantur; sed tamen accidit illis, quod Horatius ait: turpiter atrum Desinit in piscem mulier formosa supernè. Nonnunquam ineptâ aliquâ declamatiuncula totam epistolam absolvit. Nonnulla etiam carmina sua & elegias adjecit, ut singulares in taedioso & prolixo opere delicias; sed quibus parum inest delicatati, modò sordibus & vitiis prosodicis immunes essent. Editae sunt in 4to. Scripsit etiam libros Fastorum Christianorum, ad exemplum Ovidii, sed nihil est in illis poëtici spiritus. THOMAS BARTHOLINUS Epistolarum Centurias aliquot edidit, tum quas ipse ad alios scripsit, tum quas alii ad ipsum scripserunt: in quibus agitur de argumentis Medicis, Physicis & Philologicis. Bene meritus est Vir ille de omni doctrinae genere, nec in ipsâ senectute suâ desiit benè mere17ri, nec epistolas suas bono publico invidit: * Quod ejus institutum utinam & sequerentur Viri docti; multa enim ex epistolarum commercio disci possunt, quae tamen plerumque negligenter habentur à Viris doctis; tum, quod sibi nota scribant & familiaria, & facilem illorum jacturam habent, cum tamen illa omnia pretium ab annis capiant, & apud posteritatem demum illo, quô merentur, numero habeantur. Quod siquis in epistolas tales incidere possit, cum distrahuntur Bibliothecae virorum doctorum, is tanquam thesaurum comparet: plerumque enim spernuntur ut leviora. EOBANI HESSI Epistolae sperni non debent. Fuit ille suô tempore Poëta magni nominis, magnis Virorum doctorum familiaritatibus implicitus. Illius epistolae à Joach. Camerario collectae vel ideò in pretio habendae, quod tanti Viri nomen praeferant: nam ad illum pleraeque scriptae faceti quidem argumenti plerumque; sed tamen in quibus multa etiam reperiantur notatu dignissima. Ejus libri jam suprà à nobis facta est mentio in Cap.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
