# Polyhistor. Vol. 3 325

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, PRIORIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/325
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/325

Continentur in illo libro multa ad historiam literariam sui temporis pertinentia. Dictio in illo mediocris: magnum certè illi elogium suspendit Erythraeus Pinacoth. I. n. 141. Magni habitus fuit à Pontifice Urbano VIII, qui in deligendis ingeniis magnam curam adhibuit. Edidit Autor ille, teste eodem Erythraeo, Theatri Romani Orchestram, in quâ de viris illustribus Romae versantibus agit, quam nondum vidi.* Edita sunt ab illo 60 poëmata, & inter illa unum, quod inscribitur de fabricatione calcis, ingeniosum, quod cum Sylvis ejus prodiit. Habentur quoque illic lib. 2. Aegyptiados, quibus agit de Mariae in Aegyptum fugâ. Adjiciuntur Epignimmata non spernenda.* Reperitur inter epistolas ejus p. 174. & inter sylvas lib. 3. Strena 61 in Calendas Januarias, qua Nibil donat Amico in epistolis ejus, de quo carmine, quid judicare debeam, non habeo; Totidem enim verbis in Passeratii Strenis legitur, inquibus multa alia habentur carmina ejusdem commatis. De illo nos jam suprà cap. 9. n. 21. quaedam diximus. Et mirum sane est, in sylvis Poëmatum Lauri idem carmen poni. Laurum è Passeratio id habuisse, tempus & omnia arguunt.* Idem autor de annulô pronubo D. Mariae Vir- 62 ginis scripsit, in quo mirabiles historiae de annuli istius miraculis, qui caecis visum restituerit, quô temerè tacto ab homine profano digitus exaruerit, cujus gossypium circumpositum tangentis temerè manus adusserit, & infinita alia suis autoribus relinquenda. De JUSTI LIPSII Epistolis dici hîc multa possent. Considerari illae 63 vel ratione dictionis, vel ratione rerum possunt. Vehementer senex à juvene discrepat. Cum enim in juventute suâ Ciceronianam dictionem sequeretur, maturioribus annis penè novum eloquentiae genus sibi finxit, in quo argutiae, adagia, hemistichia, graecae sententiae, quorum in familiaribus inter eruditos epistolis usus esse potest; Tales enim epistolas illa ornant, in caeteris locum non habent, ubi enthymematibus agendum, & sermo πεπλασμενος requiritur. * Maresius lib. 1. ep. 7. fermonem poëticum in illo 64 agnoscit, qui Statium referat sibi pro summo Poëta habitum, cujus scriptio valde sit adstricta, & crebra parenthesi interrupta. Idem ibid. ep. 42. ad Heinsum in illo reprehendit antiquorum verborum nimium usum, audaciam in scribendo, dictionem parenthesibus & interrogatiunculis interruptam. Respondet illi N. Heinsius: Nan desunt Lipsio sua Veneres. Habet nescio quid, 65 τυό quò lectorem trahat, & quod prorsus improbare non possis. Ut non tam illi succenseam, quam ineptissimis mortalibus, qui imitandum sibi illum proponunt, idque tam praeposterè, ut vitia ejus exprimant plerumque, virtutes non assequantur. Imitatus neminem Lipsius, ac proinde nemini imitandus. Memoriam ego tanti Viri sanctè veneror. Nec negarim tamen, magna illi ex parte labem eam deberi, quam tu Belgis nostris non immerito adscribis. Quod nisi ὁ θαυμάσιος Scaliger juventuti nostrae pessum cunti

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
