# Polyhistor. Vol. 3 328

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, 328. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/328
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/328

“ Epistolas ejus multas ineditas servat illustris Gudius: latitant & aliquae inter MSta Biblio78 thecae Hamburgensis. * Frider. Lindenbrogium tamen nescio quomodo is semper insensum habuit: supersunt enim Lindenbrogii tum in Bibliothecâ Hamburgensi, tum in Gudianâ, Epistolae, quibus illi acerbè insultat. Vocat illum hominem cum latrante nomine (à baubando). * Multa in illo plagia notat, ac in aliquâ epistolâ haec de illo habet, ejus de Umbrâ Tractatum inter plagia recensens: Quem novissimè edidit librum tenebricosum umbratilis ille, inter doctissimi optimique viri Jani Gulielmi schedas repertum ajunt: in quo id tamen praestitit, quod aliam illi vestem induit, & suo more turpavit. Nam & carmina, qua passim intermixta, non adulteri hujus fuerunt, sed Schola Schleswicensis Rectoris, viri eruditi & probi, qui etiam nunc vivit, & id apertè fatetur. Epistola haec scripta es Hamburgi ann. 1613. Gravis haec in illum virum injuria est, & nescio quid acerbitatis sapit. In aliis epistolis passim in eum invehitur, ac plura ejus plagia notat. Nos lites illas in medio relinquimus. De Polymathiâ ejus per plagium Casaubono subreptâ suprâ diximus. Idem Lindenbrogius, ut ex epistolâ illâ apparet, vitam ejus integro scripto divulgare in animo habuit, quae certè in laudem ejus minimè concepta videtur. Caeteroquin vitam ejus Clariss. Dn. Adamus Olearius peculiari oratione descripsit. JOH. MILTONI Epistolae Familiares extant libello exiguo. (bbb) Non ignobilis fuit Autor Miltonus, quod è scripto Anti-Salmasiano constat, quem ille exagitarat, argutiis & salibus causam commendans, à Salmasio non iis, 81 quibus poterat, argumentis defensam. Id singulare in illo notari potest, frequentem illum esse in Soloecismis & Barbarismis Salmasio objiciendis, cum tamen & ipse sit σόλοικος saepe & barbarus, ut quadret hîc illud Juvenalis, sat. II. Lorivedem rectus derideat, Aethiopem albus. Ejus commatis sunt illa in praefatione: Tuis Grammatistis te vapulandum prapino, & pag. 11. populus assentitus est, & pag. 141. res nostras hallucinante. Sed talia viris suere), sed 16. 8. sexennio post Autoris, A. 1612. defuncti, obitum, a Geverhardo Elmenhorstio sunt editae, Centuriam etiam Tertiam in praefatione pollicito In Bibliotheca Hamburgensi plures ducentis supersunt, omnes αυτόγραφοι, & ad solum Sebastianum a Bergen, JCtum ac Urbis istlus Consulem, exoratae. Joh. Miltoni Epistolae etiam exstant Politicae, publico Parlamenti, sive Senatus An(bbb) glicani (cui a Seoretia fuit), nomine scriptas dto Job. Georgio Pritio Lipsiae A. 1690. in r2. denud racensita, quae lectibnem, ob flulum parites arque Argumenta, merentur. viris doctis interdum praeter intentionem excidunt, qualia in Scaligero & Casaiabono non pauca notavit Scioppius, delicatus illarum sordium collector, qui ingens domi sterquilinium talium observationum habuit, quod publi care voluit cum titulo Herculis κοπροφόρυ.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
