Latin
329
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 329
Unproofread scanNot analysed yet
*Quicquid tamen ejus sit, 82 ostendunt Miltoni scripta virum vel in ipsâ juventute: quae enim ille adolescons scripsit carmina Latina, unà eum Anglicis edita, aetatem illam longè superant, quâ ille vir scrinsit poëmata Anglica sed sine rhythmis, quos ut pestes carminum vernaculorum abesse volebat; quale illud 13, libris constans, Abe paridise lost. Plena ingenii &acuminis sunt, sed insuavia tamen videntur ob rhythmi defectum, ijnem ego abesse à tali carminum genere non posse existimo, quicquid etiam ilbi; &Italis nonnullis, &nuper Isaaco Vossio in libro de poëmatum cantu, videatur. Epistolae ejus paueae sunt, in quibus tamen non pauca de autoribus veteribus, recentioribus, domesticis, exteris judicia, quae legere &nosse operae pretium est. Editae sunt Londini an. WILHELMI SCHICKARDI &MATTHIAE BERNEGGERI Epi83 stolae mutuae hoc in loco praeteriri non debent. Praeclari viri ambo fuerunt: magna Schickardi rerum Hebraicarum &Antiquitatum Judaicarum peritia, literis his propemodum immersi &innutriti. Testantur illud doctissima ejus scripta de jure Regio Hebraeorum, quod nunc cum commentario Carpzoviano prodiit; &alii ejus libri, exteris omnes magno in pretio habiti. Salmasius certè in defensione causae Anglicanae multa ex ejus fontibus hausit, quod &Boeclero in primo Musei sui specimine notatum est. Quis Berneggerus fuerit, notum omnibus est è commentariis in Historicos optimos. Uterque Mathematicis studiis impensè deditus fuit, ideoque epistolae illae, quae publicatae sunt Argentorati ann. 1673. in 12. pleraque Mathematici argumenti continent: Peirescii de Schickardo subnectitur judicium huic libello. GEORGII RICHTERI Epistolae planè non sunt illo loco habendae, 84 quo habet Patin. Epist. 106. Meledicum est &falsum, quod de illis ait: Iai vû les Epitres de Richterus, il y a quelques bonnes choses, quelques unes de mediocres, &tout l’ouvrage est assee mal fagoté. Non facilè memini pleniores bonae frugis epistolas, quam hae sunt. Fuit RichterusJCtus, Consiliarius Reip. Norimbergensis, ac Academiae Altorfinae Procancellarius, vir undequaque doctissimus, ut patet è paucis illis schediasmatibus, quae edidit: neque enim ob molem negotiorum in tam amplâ civitate vacare totus literis potuit. Magni habitus à Batavis, Gallis &Anglis, quod testantur literae ad ipsum scriptae. Ipsi Heinsius dissertationem inscripsit de servis natura, quae adjicitur Orationibus Heinsianis, in qua agitur de eo, anJ Cti Philosophis contrarientur, quando illi servos natura esse negant, Aristoteles autem aliquos natura servos statuit. Ejus Epistolae selectiores editae sunt uno volumine in 4to. Norimbergae an. 1662. Ubi habentur non ipsius solum, sed &illorum, quae ad ipsum scriptae sunt, epistolae, plenae argumentis Theologicis, Juridicis, Politicis, Medicis, Philosophicis, Historicis, Geographicis, Philologicis, Criticis.