Latin
33
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 33
Unproofread scanNot analysed yet
KORTHOLTUS Vatem eum salutavit (42.) ,Qualem non ullum doctior Orbis habet, &(43.) Lycaei Kiloniensis Decus immortale, PAULUS autem SPERLINGIUS (44.) Poetam Divinum, Carmina toties, aeterna cedro merito digna, canentem, Dulce item (45.) Seculi Nectar, Ocellumque, Lumen &Decus Poetarum, cujus Vena Castalin Permessiasque Musarum Undas, &Favos vincit Hymettios. HENR. MUHLII Poema, quod §. 4. jam laudavimus, Elegiacum, Manibus ejus Sacrum, totum in Dotibus ac Meritis ipsius in Literas eximiis celebrandis occupatur, &,una cum Praefatione similis Argumenti in Opera Nostri Poetica, Lubecae A.1697. junctim recusa, integrum a Tanti Nominis Cultoribus legi meretur ac relegi. E Collegis Ordinis Juridici, ERICUS MAURITIUS (46.) Poetam Ingeniosissimum &(47.) Secli Nostri Gloriam, SAM. RACHELIUS (48.) Decus Academiae Holsaticae eximium, NICOL. MARTINI (49.) Decus Sororum Aonidum immortale, Carmine Maronem, Ore Tullium; e Medicis JOH. DAN. MAJOR (50.) Varem Ingeniosissimum, &(51.) Magnum Polybistorem, e Phillosophis denique AD. TRIBBECHOVIUS (52.) Vatum maximum, appellavit. XLVI. Plura accumulare Elogia, quibus Homines Eruditi Polyhistorem hunc Cimbricum suo ornarunt merito, supersedemus. Quae enim hactenus sunt recitata, &Titulum hunc ipsi jure deberi, imo communi ferme Literatorum consensu decretum esse, ostendunt, &,in multiplici ejus Eruditione celebranda, defectu potius, si cum aliorum Judiciis nostra conferantur, quam Excessu, peccatum supra a nobis fuisse, satis superque demonstrant. Si quis plura desiderat, praeter Biographos, §. 4. enumeratos, Appendices Carminum Adoptivorum, Dissertationum Academicarum atque Epistolicarum, Poematumque Latinorum, Collectionibus subjectas, Praefationes iisdem, caeterisque Scriptis Posthumis, a Successoribus praemissas, aliosque Autores, passim deinceps, in Monumentorum ipsius Literariorum Recensu, allegandos, consulat. Nos, alienis eum laudibus haud indigere persuasi, qui, tot Scriptis, omnium consensu praestantissimis, has dudum supergressus, aeternatura in Templo Famae Monumenta sibi ipsemet erexit, ad horum pergimus Historiam, Edita initio, Temporum, quibus prodierunt, ordine, enumeraturam, istisque Ἀνέκδοτα &Affecta subjuncturam. XLVII. (42.) in Epithalamio, ei scripto. (43.) in Epicedio. (44.) in Carmine de primo Academia Kiloniensis Rectoratu Gratulatorio. (45.) in Genethliaco in Natalem Primogeniti ejus. (46.) in Epigrammatae, Veneribus Nostri praefixo. (47.) in Epichalamio. (48.) in Introd. ad Jus Publicum p. 95. (49.) in Epicediis, ipsi atque Uxori scriptis. (50. )in Deliciis Hybernis p. 17. (§t.) in Epistola Disputationi de Aurea Jovis Catena subjecta. (52.) in Epithalamio. XLVII. Primum, inter Edita, cum Temporum sequi decreverimus ordinem, Locum sibi vindicant Poematia, quae Anno 1657. ,octodecim natus Annos, publicavit, Juvenilia, 1. Poculum scil. Boni Daemonis, sive Carmen, quo, Gymnasium Stettinense relinquens, Henrico Schaevio, Praeceptori, valedixit, Apobaterium, in Operibus Poeticis p. 909–914. recusum; Lanx Satura, sive Cento in Χρισογονίαν, e Virgilio, Statio &Claudiano, contextus, Andreaeque Tscherningio, suo in Professione Poetica Antecessori, Rostochii inscriptus, quem Liber Praetermissorum, in iisdem Operibus Latinis Poeticis, A. 1697. legendum denuo exhibuit.