# Polyhistor. Vol. 3 33-4

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, DE RE BIBLIOAMLCARIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/33-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/33-4

Quam ob rem suprà dicti Principis autoritate suffulti possemus & obesse & prodesse, proficere & officere; vehementer tam majoribus quam pusillis affluxerunt loco encaeniorum & munerum locoque donorum & jocalium coenulenti quaterni, ac decrepiti codices nostris tam aspectibus quam affectibus pretiosi; tunc nobilissimorum monasteriorum aperiebantur armaria, reserabantur scrinia & cistulae solvebantur. Operae pretium est legere, quae illic plura habentur rei literariae strategemata, non nitido quidem stylo, sed eruditè tamen scripta. * Quò spectat conversatio quotidiana cum diversarum artium professoribus, quos beneficio sibi devinxerat: Tales, inquit, in nostro tyrocinio commilitones elegimus: tales in thalamo collaterales habuimus: tales in itinere comites, tales in hospitio commensales: & tales penitùs in oini sortunâ sodales. Pinelli quoque Bibliotheca vehementer angebatur libris, quos mittebant ii, quibuscum amicitia illi intercedebat: Vidimus, inquit Gualdus, dectorum hominum plerosque, egregios dico & nominis magni, ad suam dignitatem pertinere arbitratos Muséum Pinelli nornari commentario quoquam è suis. * Facilius quo-13 que ementur libri, si detrahatur sumptibus non necessariis, qui ad ornatum librorum spectant, & si libri rariores, quales pretio immani solent vendi, non statim coëmantur, sed occasioni commodiori reserventur; ea quoque quae minus utilia sunt relinquantur, quod pulchrè monet Naudaeus pag. 112. 113. Ut non sine onere ad Bibliothecas pervenimus per emptionem, ita gra14 tius & lucrosius est per legata & donationes bibliothecas obtinero; quomodo multae publicae creverunt. * Bibliotheca Oxoniensis penè tota ex legatis 15 & donationibus amplissimis congesta est, certatim liberalitatem suam testantibus viris totius Angliae nobilissimis, quorum memoria hôc beneficiô immortalis. Consignata illa sunt omnia ab Antonio Wood in Historia & antiquitatibus Oxoniensibus, ubi de Collegiis omnibus eorumque Bibliothecis agit, praecipuè lib. 2. p. 48. & seqq. Varia illic Bibliothecae Humphredianae fata recenset, quae partim compilationibus doctorum, partim occasione motuum in Religione, tota extirpata est, ut reliquiae ejus vel in foro publico combustae, vel Bibliopegis, Chirothecariis, Sartoribus, ad usus sordidos divenderentur. Cui tandem successit Thomae Bodiaei Armigeri splendidissimâ liberalitate Bibliotheca, quae ab ipso nomen hodieque obtinet, maximis aliorum accessionibus locupletata. * Fidem verò omnem superat inusitata Ar- 16 chi-Episcopi Cantuariensis Gilberti Scheldoni magnificentia, qui sumptu planè regio Theatro novo, quod ab ejus nomine Scheldonianum dicitur, Academiam hanc ornavit, cujus memorabilem historiam ibidem lib. 2. p. 25. proponit. * Bibliothecae Heidelbergensis pretium ab Ulrici Fuggeri liberalitate 17 crevit: Quae cum primum ab Ottone Henrico Electore dedicata fuerit, aucta est egregie sub Friderico quarto hujus viri accessionibus, ut facilè libris manuscriptis, Hebraicis, Graecis, Latinis, & quidem potissima sui parte authenticis, omnem provocaret Europam, teste Jano Grutero (is enim sub nomine Gualterii latitat) Chronici Chronicorum Politici lib. 2. ubi Academias recenset pag. 1257. Idem lib. 2. Chronici Ecclesiastici pag. 1316.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
