# Polyhistor. Vol. 3 334

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, JACOBI BONGARSII & GEORGII MICH. LINGELSHEIMII 9O. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/334
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/334

Multae illic sunt ad Grotium epistolae, quae ipsum Socinianismi suspectum faciunt: multae etiam ad alios Theologos, quas illi fortè abesse inde velint. Erat verò ille Vir doctus, Graecae Latinaeque linguae scientissimus, ac praeterea omnium illarum controversiarum, quae Socinianis intercedunt cum Orthodoxis, prae aliis gnarus, disputator acutus, cui accedebat notitia antiquitatum sacrarum. Primus certe fuisse creditur, qui Grotium in partes Socinianorum traxerit, ut vel inde ingenium hujus Viri conjicere possimus, cui tantus Vir potuerit succumbere. Miserè tamen vixit, & paternâ in Holsatiâ haereditate excidit, ob religionem legibus Imperii veti1oytam. * Similis mihi commatis videntur nescio cuius CHRISTIANI LIBERII Epistolae, quas nuper editas deprehendi: nam, quantum ex superficiariâ lectione patet, itidem Socinianus videtur. Nomen, ut quilibet videt, fictum est; sed tamen acumen ingenii cum Ruaro non comparandum. Quod si idem ille est, qui nuper de scribendis, legendis & aestimandis libris exercitationem Paraeneticam scripsit, satis arguit ipse liber, minoris ingenii esse. Inseruit quaedam in illo libello de plagio literario & Thrasonismo Theologorum, aliisque hodiernae μισοβιβλίας causis. LE SECRETAIRE CRITIQUE DU SIEUR B. P. dit du Jonquier, in scenam etiam Epistoliographorum, ut mimus, prodeat. Autor ille has Epistolas Criticas scripsit, ut insultaret vitiis eruditorum. Multa hîc habentur arguta & satyrica de literatis, de libris, & de perversâ studendi methodo, quae legisse delectat & prodest. Habent scilicet omnes penè eruditi & omnes penè artes aliquid, in quo deliciari amant. Est amabilis quaedam in multis etiam artibus insania ac intemperantia, censoribus eruditis nunquam non notata, majori cum fructu studiis utilioribus impendenda, quam ille sale Satyrico defricat. Praecipuè Medicos & Chimicos exagitat. Prodiit ille libellus Amsterod. 1680. in 12. Vastissimus Epistoliographorum numerus est, quos recensere omnes 106non possumus. * CAELII CALCAGNINI Epistolae doctissimae, & optimè scriptae. PAULUS SACRATUS Canonicus Ferrariensis scripsit libros 6. epistolarum, Ferrariae impressos, de quibus Joachimi Cameranii extat judicium, quod is suâ manu ad exemplum suum adscripsit: Consanguineiis fuit, sororis filius Sadoleti, hic Autor, à quo ad hoc elaboratum scribendi genus fuit adsue

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
