Latin
339.1 to 339.4
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 339.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Saltem in publicis bibliothecis ad tempus custodiri tales chartae deberent, ne interciderent: Nam crescit illis cum tempore pretium, &ab antiquitate major erit aestimatio; ac impunè tum in lucem mitti poterunt, postquam invidiae locus ampliùs non est. Multa quoque discere è talibus epistolis interdum possumus ad historiam patriae pertinentia, quorum nulla in publicis monumentis superest memoria. *Communicavit mecum Vir Clarissimus &amicissimus Petrus Axenius Epistolas Latinas superiore seculo in Holsatia ad Johannem Pistorium, Praepositum Eyderstátensem, &ab eodem scriptas, quibus non pauca habentur historica de statu provinciae Civili &Ecclesiastico. *Venerunt ad manus Balthasaris Heldi, amici nostri optimi, &diligentissimi veterum monumentorum indagatoris, Pauli Cypraes Epistolae MStae, quibus multa de patriae rebus memorantur. *Ejus quoque indicio mihi innotuit, superesse apud Secretarium &Archivarium Regium Dn. Mothium Epistolas multas à Zachariâ Lundio, Viro docto &insigni Poëta, &ad eundem scriptas: *Item magnum volumen Epistolarum, à viris Celeberrimis ad Joh. Meursium Seniorem scriptarum, quod ex Bibliothecâ Seelfeldianâ ab eodem Lundio descriptum; Nec ille, ut audio, Orbi erudito invidebit, si erunt, qui typis promulgare velint. *Nomina eorum, qui has literas scripserunt, mecum communicavit Johannes Möllerus, Flensburgensis, qui totum volumen 730 epistolas continere testatur, &omnigenae eruditionis Thesaurum, ac rei literariae quoddam Archivum in literis ad me datis vocat. Continentur verò hîc Epistolae Adolphi Vorstii, Alph. Miniati, Andr. Riveti, Andr. Schotti, Ant. Fayi, Balth. Eonifacii, Balthas. Lydii, Ben. Aub. Maurerii, Bonav. Vulcanii, Car. Paschalii, Casp. Barthii, Casp. Bartholini, Casp. Er. Brochmanni, Casp. Hofmanni, Gevartii, Christ. Frisii, Ravii, Thomaei, Christoph. Coleri, Bulci, Chr. Sig. Donaueri, Corn. Pynaskeri, Corn. van der Myle, Conr. Rittersh. Cyr. Herdesiai; Dan. Heinsii, Dav. Hoeschelii, Disn. Gothofredi, Domin. Molini, Erycii Putean, Everh. Vorstii, Eustath. Swartii, Franc. Dousae, Frid. Lindebrogii, Taubmanni, Georgii Episcopi Cantuar. Georg. Lud. Frobenii, Georg. Mich. Lingelshemii, Georg. Remi, Georg. Queccii, Gerh. Joh. Vossii, Geverh. Elmenhorstii, Guilb. Coddaei, Hadr. van der Burchii, Herib. Rosweydi, Henr. Ernstii. Henr. Spelmanni, Hug. Grotii; Jac. Aug. Thuani, Jac. Bongarsii, Gilloti, Gruteri, Lectii, Monavii, Jani Gruteri, Rutgersii, Joh. Bapt. Lauri, Joh. Bedecheri, Joh. Brantii, Joh. Cabeliavii, Joh.