# Polyhistor. Vol. 3 34

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, 34. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/34
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/34

Quibus addi etiam potest, quod biennio ante, A. aet. 16., Patroni cujusdam novis consecravit Honoribus, Carmen de Dignitate Consulari Gratulatorium Justae magnitudinis, de cujus in Stylo, Poetico Κακοζηλία Judicium Autoris ipsius, istam damnantis, parum benignum, maturiori latum aetate, §. 7. jam recitavimus. Minuta ista sunt, fateor, nec tanto Poeta, si cum Virili aetate scriptis comparentur, satis digna, ac proinde nonnullis mentione forsitan etiam indigna videbuntur. Verum alia Nostro mens fuit, qui Puerilia ac Juvenilia Magnorum Poetarum studiose conquisivit, & de Grotianis Heinsianisque hujus generis, inter Poemata reliqua, in eorum Editionibus plerisque, naud reculis, Lib. VII. Polybist. Lit. (53.) judicavit, servari & ista posse, quod multa bona in illis reperiantur, & deprehendi in iisdem succrescens Heroum hujusmodi Literariorum possit perfectio. XLVIII. A. 1658. prodiit Diatriba de Morbis, & eorum Remediis, Juridica, quam Praeside Henrico Rahnio, Antecessore, publicae Commilitonum Disquisitioni Rostochii exposuit, in Volumine Dissertationum Academicarum. (54.) Hamburgi A. 1699. recusa. A seipso hanc esse elaboratam, & a Rahnio Praeside ne apicem quidem in illa mutatum, Ipse in Vitae propriae testatur Historia (55.), pleniorem, simul monens, ejusdem Argumenti tractationem, sub justi Voluminis magnitudine, inter Scheda suas delitescere, Tinctatum nempe de Jure & Privilegiis Morbosorum integrum, publice etiam, Anno jam 1664.. in Catalogo Nundinarum Vernalium Lipsiensi (56.), promissum. Et inventus sane ille est in Musaeo defuncti, sed charactere ita minuto & fugiente, tamque intricata scribendi ratione, exaratus, ut edi non possit. V. Anonymi Continuationem Vitae ipsius, in Appendice Dissertt. Acad. p. 25., ubi etiam p. 61. 62. 63. Joh. Georgii Dorschei, Theologi Celeberrimi, Henr. Rahnii, Praesidis, & Andr. Tscherningii, in hanc Disputationem Carmina leguntur. XLIX. (B.) Cap. III., §. 15. Confer Lib. I. ejusdem c. 7., p. 62., ubi ita de Heinfianis ac Grotianis hisce judicat: Etsi a Virliibus multum discrepant, delectat tamen Florum illa Luxuries, quos tam praeclari fructus postea secuti sunt. (54.) p. 2.–50. (55.) in Append. Dissertt. Acad. p. 7. XLIX. A. 1659. lucem viderunt publicam: I. Epigrammatum & Jocorum Centuria Prima, Popularibus dicata, Rostochi in 8vo. Quam Autor postea, potioribus inde in Epignimmata Selecta translatis, abolevit, recudique noluit. V.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
