Latin
DE EPISTOLIS INEDITIS ERUDITORUM
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 341
Unproofread scanNot analysed yet
Invenimus passim in Vitarum scriptoribus notatas virorum doctorum 12 Epistolas ineditas, quae cum blattis &tineis pugnant, quas nemo respicit, aut in lucem educere laborat. Ita in Elogio Hartvici Smidenstadti Oratoris &Poëtae in Academiâ Helmstadiensi apud Boissardum in Iconibus Virorum Illustrium, part. 3. p. 88. memoratur, quod prematur in Bibliotheca ejus relictâ praestans volumen Epistolarum illustrium &Scholasticarum. Fuisse virum illum doctissimum, ex elogio Henrici Meibomii patet, aliisque ejus scriptis ineditis. *Nam &eodem loco refertur, premi in ejus bibliothecâ Opus ab-13 solutissimum, in quo totam Cyclopaediam ita in Locos Communes digesserit, omniumque scientiarum rerumque capita &tractationem ita disposuerit, ut futuro oratori, sive cuiquam etiam ex tempore dicturo, voluti locupletissima Eloquentiae Bibliotheca, quovis loco &tempore in promptu, atque in infinitum expedita esse queat. Malè profectò agunt, qui publico usui talia scripta invident. Nam in eloquentiae apparatu vehementer laboramus; neque hactenus fuit, qui Locos Communea idoneos in lucem dederit. Quod si hujus operis superest hodie memoria, id agere deberent viri eruditi, ut ab interitu hoc scriptum vindicaretur, &in publicum usum protraheretur. *Ejus quoque de Imitatione Ciceronianas Tractatus editus, qui exquisitissimus ibidem vocatur, nunquam mihi visus est. Inter Opera Autorum, à Melchiore Adami, Laur. Crasso, Ghilino aliisque notata, multae reperiuntur ineditae epistolae, quarum omnium recensere Catalogum nunc non possumus. Non possum, quin hîc quasi in publico theatro Orbi literato magnum 15 illum Epistolarum Thesaurum, quem in incomparabili suâ Bibliothecâ servat Illustris Marquardus Gudius proponam. (mmm) Integra ille volumina facilè complebit Epistolarum, ab omnium Gentium Viris doctis scriptarum, quorum ἀυτόγραφα singulari felicitate in ejus manus inciderunt. Dixi praecedente capite, integras illum habere Centurias, Wouvverianarum, Caselianarum, Sarravianarum, Erasmianarum, Casaubonianarum, Lipsianarum. Ex his Lipsianis conficere potest, ad Germanos Centuriam unam, aliam ad Gallos, tres ad Batavos. *Habet è Germanis &Belgis ἀυτόγραφα Epistolarum, Barthii, Baudii, Calixti, Cabeliavii, Christophori Coleri, Dillherri, Elmenhorstii, Gebhardi, Gruteri, Gronovii, Höschelii, Heinsii, Hofmanni, Laurenbergii, Meursil, Piccarti, Remi, Rhodomanni, Rittershusii, Ruarii, Rutgersii, Sizmanni, Taubmanni, VV 3 Multae jam ex Epistolis Eruditorum, quas Vir Illustris, Marqv. Gudius, asservabat Cn) ἀνεκδότοις lucem aspexerunt publicam, in Appendice satis vasta, pauculis ipsius Gudii, Amicorumque ad illum, Epistolis, Ultrajecti A. 1697 in 4te excusis, a Pet. Burmanno, Editore, auspiciis Gravianis, adjacta.