Latin
DE EPISTOLIS INEDITIS ERUDITORUM
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 344
Unproofread scanNot analysed yet
*Postea verò, cum ipse Majoragius Anti-Paradoxa adversus eundem scriberet, acerbissimam ad illum epistolam, quam modò nominavimus, scripsit Nizolius; quâ irritatus Majoragius duos libros Reprehensionum adversus Nizolium 28 edidit, satis dentatos. *Cui liti tandem intercessit Sebastianus Corradus, Vir politissimae latinitatis, cujus illic quoque reperitur epistola ἀυτόγραφος, quâ 29 conciliationem inter illos tentat. Sunt &plures ejusdem autoris. *Calcaguini, Viri summi, cujus alioquin XVI. extant libri Epistolarum Criticarum 30 &familiarium, etiam illic habentur epistolae ineditae. *Ad illum habetur ibidem quoque Matthaei Macigni Veneti epistola responsoria, qui Macignus in scientiis Mathematicis excellentissimus fuit, multos vetustorum Graecorum Mathematicorum MStos Codices habuit, quorum quam multi hodieque in Bibliothecâ Gudianâ comparent. Majoragii quoque non paucae ibi inve31 niuntur epistolae tersae, ut omnia ejus Viri, &elegantes; *Editaeque jam olim ex ipsius Bibliothecâ ejusdem nitidissimae Orationes duae, altera de laudibus auri, quâ Ecclesiasticorum vitia salsè traducuntur; altera Apologetica contra Gaudentium Merulam, in quâ plurimae ejus vitiosae lectiones notantur &castigantur. Hae inter veteres autoris schedas Mediolani primùm repertae, *Latet &ibidem MStus 32 &Ultrajecti Anno 1666. in ato typis descriptae. *Pyrrhi Licorii Neapo33 Majoragii in Virgilii Georgica Commentarius. litani ibidem sunt Epistolae, Viri doctissimi, à quo XXIV. vasta antiquitaBernardi Baldi, ejus sci34 tum volumina inedita superesse perhibentur. licet, qui in Vitruvium notas &Lexicon scripsit, illic vidi epistolas. Ejus in catalogis vidi quoque notatas Epistolas, in quibus cum aliarum artium praecepta, tum philosophiae, illustrare contendit, Mediolani 8. an. 1558. editas: 35 sed librum ipsum non vidi. *Non desunt Thouiae Phaedri Epistolae, quem Pierius de Literat. Infelic. lib. 1. p. 47. vocat affluentissimum eloquentiae flumen, quo non alius suo tempore clarior, neque vehementior fuit, Romanae cathedrae decus &ornamentum: sed qui miserabili fato interiit, ut ibi proli36xè describit Pierius: *Hieronymi Cardani epistolae sunt, quae in operibus ejus non comparent, etiam Aonii Palearii, eloquentissimi Viri, aliquae, quarum nullum in editis vestigium est. Coelii Rhodigini ad Erasmum epistolae haben37tur. *Inter Jani Parrhasii epistolas una est, quâ de arcanis familiae, incestis cognatae cujusdam, amoribus scribit ad Lascarem, quem rogat, ut à Pontifice veniam earum nuptiarum impetret. Scribit autem literas Latinas, quibus Graeca verba, &nonnunquam periodos immiscet, ne secreta scilicet 38 proderentur. *Fr. Ciceraei illic quoque epistolae sunt, item Bembi, Lazari Bonamici, Romuli Amusaei, quorum magna suo tempore in Latinis literis gloria fuit: Horum enim cura &industria res literaria crevit; eorum exemplis, &praeceptionibus praecipuè ad eloquentiae studia incitati sunt, qui postea ad haec animum applicuerunt. Sunt Octavii Plati, M. Anton i Regiensis ad Majoragium, Benedicti Theocreni ad P.