Latin
346.1 to 346.4
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 346.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Verum tamen, quia nec res ipsa, ut ego interpretor, privatim ad me unum pertinet, sed aliquâ ex parte cum publica utilitate conjungitur, &ex tuis literis velle te meâ causâ multum, ex omnium sermone, posse plurimum intelligo, male prorsus mereri videar de studiis meis, ac de me ipso, nisi opportunitatem istam nactus amoris officiique tui, agam tecum de statu meo, quantum res ipsa postulat, &quantum mihi per humanitatem tuam licet, per quam licere video plurimum. Etsi enim jaceo, nec recenti, nec levi, sed inveterato jam difficilique morbo; tamen si Tu, tantus Vir, ad me erigendum ac recreandum accingeris; si istam scientiam, istam artem adhibes, quae saepe bonis viris in calamitate opem ac salutem attulit, cur dubitem, quin voluntatem atque industriam meam felicitas illa utrique nostrum pariter exoptata, consequatur? Quod si secus acciderit, suum tamen humanitas tua fructum non amittet: ego enim, quod volueris conatusque sis, in tua laude ponam; quod non perfeceris, ad meam fortasse culpam, vel ut aequius de me ipso sentiam, ad meam certè fortunam transferam. Nam &praeclarus artifex perfoctam animo speciem intuens, cum ipse nihil in arte possit, opus tamen imperfectum subjecta materia vitio relinquit. Nec tamen is ego sum, cujus animum immoderata quaedam opum honorumve cupiditas augat. Habeo magnam gratiam naturae meae, quae me ad hanc insaniam nunquam impulit, majorem etiam iis Viris, quorum praeceptis eruditus ad hanc diem ita vixi, itaque posthac, ut spero, vivam, ut neque summa cupiam, nec summa adeptis invideam. Sed quia virtus, licet à se ipsâ pendeat, externa tamen quadam non recusat, propterea mediocritatem earum rerum, quae fortunae bona quidam vocant, nunquam contempsi, elaboravi etiam, ut consequerer: &planè me consecutum credidis cum decem abhinc annis Romam veni.