# Polyhistor. Vol. 3 347.5-6

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, 347.5 to 347.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/347.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/347.5

(jam enim audeo, tuâ fretus facilitate, familiariter ac planè blandè tecum agere) Tune is es, qui mihi me ipsum longo intervallo restituas? qui has aliquando tenebras tuo lumine expellas? cujus munere excolantur, & rursus florere incipiant studiae mea? Confer huc, obsecro, opes tuas, quas intelligo esse maximas, ingenii, prudentiae, autoritatis. Digna prorsus tuis officiis, digna tuo patrocinio causa est: nam si pro literis agitur, cur humilis & obscura videatur? Si apud Imperat. sapientissimum, verae solidaeque gloriae cupidum; cur difficilis aut dubia? Merces autem recte factorum nulla praestantior: aut uberior, quam ut usuram vitae quam brevissimam aeternâ nominis memoriâ compenset, posterisque tradita, literarum beneficio, pulcherrimae virtutis effigies amorem conciliet, laudandi voluntatem commoveat imitandi studium excitet. Praeclarum ducitur quàm plurimis imperare mortalibus, gentes nationesque subigere, dare leges, jura praescribere: haec magna videntur, & expetenda in primis; sed haec ipsa sape motus temporum labefactat, sepe vis hominum convellit, saepe ad alienam Xx 2 fortuna Polyhist. Liter. Lib. I. De epistolis ineditis eruditorum. fortuna potestatem transfert: urbes & oppida intereunt; vestigiae vix apparent: nomina simul interire, & cum aspectu memoriam quoque tolli, scriptorum virtus & industria non est passa.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
