Latin
DE EPISTOLIS INEDITIS ERUDITORUM
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 348
Unproofread scanNot analysed yet
Decet igitur, cum tu Maximilianum vehementer ames, cum illius gloriae maxime servias, id curare te inprimis, quod &maximum est amoris argumen. tum, &ad ejus gloriam maxime pertinet. Bonis enim viris, quorum excludi numero me non arbitror, &ita doctrinarum in studo versantibus, non ut sibi tantum vivant, privata delectatione contenti, sed ut ingenii monumenta relinquere, &posteritati patere suam industriam velint, quae mihi semper studiorum ratio probata vehementer est, iis tu si otium das, &,qua vales apud Imperatorem gratia, conficias; vide quot bona consequantur. Ipsum Imp. ornabis immortali gloria, probitati &virtuti amissam prope dignitatem restitues, fueris tu quoque magna laude; quanquam Te quidem hoc spectare non oportet, (ad eam enim laudem, quam adeptus jam es, propemodum accedere nihil potest) sed tamen frueris eorum amore &observantia, quos tibi tua merita, tua benignitas adjunxerit. Equidem, si hoc per Te assequar, ut ex turbulento negotii genere emersus, ad tranquillitatem perveniam, &quod reliquum vitae contigerit, in optato literarum portu, interpellatore nullo, vacuus omni cura degam, nulla res erit tanta, quam non &me tibi debere confitear, &libenter tua causa suscipiam. Istam quidem virtutem, quae me à molestissimis occupationibus ad suavissimam quietem &aptissima naturae meae studia traduxerit, feram in oculis assidue, colam animo semper, fortasse etiam futuris gentibus ignotam esse non finam. Vale. Romae, Id. Jun. M. D. LXX.