# Polyhistor. Vol. 3 348

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, DE EPISTOLIS INEDITIS ERUDITORUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/348
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/348

Decet igitur, cum tu Maximilianum vehementer ames, cum illius gloriae maxime servias, id curare te inprimis, quod & maximum est amoris argumen. tum, & ad ejus gloriam maxime pertinet. Bonis enim viris, quorum excludi numero me non arbitror, & ita doctrinarum in studo versantibus, non ut sibi tantum vivant, privata delectatione contenti, sed ut ingenii monumenta relinquere, & posteritati patere suam industriam velint, quae mihi semper studiorum ratio probata vehementer est, iis tu si otium das, &, qua vales apud Imperatorem gratia, conficias; vide quot bona consequantur. Ipsum Imp. ornabis immortali gloria, probitati & virtuti amissam prope dignitatem restitues, fueris tu quoque magna laude; quanquam Te quidem hoc spectare non oportet, (ad eam enim laudem, quam adeptus jam es, propemodum accedere nihil potest) sed tamen frueris eorum amore & observantia, quos tibi tua merita, tua benignitas adjunxerit. Equidem, si hoc per Te assequar, ut ex turbulento negotii genere emersus, ad tranquillitatem perveniam, & quod reliquum vitae contigerit, in optato literarum portu, interpellatore nullo, vacuus omni cura degam, nulla res erit tanta, quam non & me tibi debere confitear, & libenter tua causa suscipiam. Istam quidem virtutem, quae me à molestissimis occupationibus ad suavissimam quietem & aptissima naturae meae studia traduxerit, feram in oculis assidue, colam animo semper, fortasse etiam futuris gentibus ignotam esse non finam. Vale. Romae, Id. Jun. M. D. LXX.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
