# Polyhistor. Vol. 3 35

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, DE RE BIBLIOAMLCARIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/35
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/35

Nam armaria, ex quibus MStos & membranaceos codices abstulerat, alijs vulgaribus & ejusdem prope molis libris replevit, ne ante deprehenderetur furtum, quam speciosa ejus ejurandi foret ratio.* Haec 23 ille, nescio cujus autoris fide, tradit: quae tamen apud alios legere me non memini. Nescio, an & in nomine erratum sit (f): nam Didacum ille vocat, quem alii Jacobum Hurtadum de Mendoza, qui in Bessarionis illis MStis, Venetae Reipublicae donatis, describendis operam sumtusque impendit, teste Claudio Clemente in Historia Bibliothecae Scorialensis; cujus haec verba: Graecis Exemplaribus partim conquirendis in media Graeciâ, partimè Bessarionis Cardinalis Nicaeni Bibliothecâ describendis, operam sumtusque impendit. Navem praeterea Graecis calamo exaratis libris onustam à Turcarum Imperatore obtinuit: moriens legavit Regi suam Bibliothecam, refertam plurimis & vetustis illis codicibus Graecis, Latinis, Arabicis, tàm impressis, quàm Manuscriptis. Franciscus tamen Schottus part. 2. Itinerarii Ital. cap. 10. Didacum Hurtadum Mendozam vocat, Caesaris olim apud Venetos Legatum, qui nave quâdam libris MStis plenâ Bibliothecam Scorialensem auxit, * Minùs reprehendendi tamen videntur, qui publico 24 bono interdum compilarunt Bibliothecas ab invidis celatas & ad usum denegatas. Fecit hoc Matthias Flacius Illyricus, qui, teste Melchiore Adami in ejus vitâ, dissimulatâ personâ & habitu in Germaniâ Monasteriorum Bibliothecas perlustravit: quos commodè potuit, historicos clam abstulit, atque isto adminiculo librum, qui Catalogus testium veritatis inscribitur, confecit. Hactenus de modis, quibus congeri Bibliothecae possunt, qui nunc hoc 25 seculo feliciores sunt & faciliores, quam olim fuerunt. Magnis enim impensis pauca volumina describebantur: At nunc Typographiae beneficio vasta volumina, & numero longe majore, modicis etiam sumtibus, comparari possunt, si cum antiquis illis comparentur. Nam quanquam librorum in veteribus Bibliothecis ad aliquot centum millia excrescat numerus; sciendum tamen est, eorum molem cum nostris minimè esse comparandam, quod & in Epistola de Bibliotheca Augusta docuit Conringius. (f) Scrupulus de Mendozae praenomine, ab Autore motus, neminem turbabit, qui cogitaverit Nomen Jacobi Latinum, & Didaci Hispanicum, unum idemque esse, uti recte jam a Celeb. Tenzelio, in Dialogis Menstrui Germanicis, M. Jan. A. 1689, p. 15. 16. ad b. l. es monitum.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
