# Polyhistor. Vol. 3 350

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, FINIS LIBRI PRIMI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/350
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/350

Ostquam libro primo de re bibliothecariâ & literariâ, deque scriptoribus illis, qui ad eam pertinent, generatim egimus, nunc secundo hôc libro de Methodô in doctrinis instituendâ acturi sumus. Quemadmodum scilicet, qui aedificium aliquod parant, primum res operi necessarias comportant, hinc ideam sibi aliquam praefigunt, quam in exstruendâ domo sequantur; ita in libris ac literis non veluti in rudi ac indigestâ mole versandum est. Nam quanquam illa substerni menti nostrae operatrici, velut chaos aliquod, debet, tamen certâ ratione omnia tractanda ac digerenda sunt, & methodus aliqua nobis praefigenda est, quam sequamur. * Quoniam verò statuario non sufficit ad artem, officinam habere omni genere instrumentorum apparatissimam, nisi materiam, in quâ operationem instituit, habilem nactus fuerit; neque enim è quovis ligno, ut in proverbio dicitur, fit Mercurius: ideoque primùm de ingeniis eorumque delectu instituendo solliciti erimus. * Nam magno hoc literis totique Reipublicae damno est, nullam hîc planè esse Magistratus curam; cum in eo Reipublicae maximè felicitas sita sit. Felices vocabant eos Stoici, qui nossent, quo genio uterentur, ac iuδαίμονες dicebantur, quibus bonus obtigerat Genius. Verum cum eâ solertiâ pauci sint, ut suum deprehendere ipsi ingenium possint; nam certè aliquid vulgari ingenio majus est illi, quo pauci fruuntur, qui se ipsum satis explorare possit, ac plerumque comparatione ad alios institutâ, bonique Praeceptoris ope id addiscitur. * Nobis enim obsistit φιλαυτία, & insita quaedam de rebus nostris opinio, quae mentis illud lumen in nobis non rarò extingvit. Aliorum ergo consilia & judicia incorrupta sequi oportet, dandaque opera nobis est, ut aliorum ingenia animi nostri ἀκριβία (quod facilius est) discernere discamus, ac videamus, quaenam quibus doctrinis aptiora ingenia à naturâ ipsâ formata sint.* Non defuerunt, quod mireris, qui singularis sapientiae humanae rem habuerint, sapientes gignere liberos; ut de Democrito narratur, divinum illum & coeleste pharmacum invenisse, quod fortunatos & sapientes homines efficeret.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
