Latin
FINIS LIBRI PRIMI
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 351
Unproofread scanNot analysed yet
Quid Democritus hoc suo pharmaco intellexerit, altioris indaginis est. Qui de liberis consilio quodam &arte gignendis praecepta scripsere, quasi Promethei instar novos sibi homines è meliore limo fabricaturi, illi ultra naturae opificem sapere ac fata ipsa in ordinem redigere mihi velle videntur: *Nam, quanquam quidem negari nequit, magnam inesse animis è corporis temperamento vim, ac Galenus singulari libro, quod mores temperamentum corporis sequantur, id propugnat; corpus enim ex alimento crassiori compactum plerumque spiritus stupidiores in liberos à se genitos transmittit; magna quoque ingeniorum è mundi plagis, loco nativitatis, educationis, nutritione ipsâ varietas est; tamen extrinsecus pleraque accidunt, &à sublimiori principio animarum origo arcessenda est. Igneus est illis vigor, &coelestis origo, atque ex humili casâ &sordido rure sublimia ingenia prodierunt, multaque testantur exempla, Magnos posse viros, &magna exempla daturos Vervecum in patria crassoque sub aëre nasci. *Quare frustra est cum omnibus suis artificiis Huartus Hispanus, qui in Scrutinio ingeniorum modum tradit, quo parentes generare possint filios sapientes, ac tali praeditos ingenio, quale id requirunt literarum studia. Hunc praecipuè autorem secutus mihi videtur is, qui se Calvidium Laetum appellat, cujus genuinum nomen est Claude Quillet, unde hoc per anagramma formatum est, ut nos docet Bailletus libr. de Judic. doctorum tom. 4. part. 5. de Poëtis, num. 151. Ille, qui Abbas fuit, scripsit poëma non inelegans, cui titulus: Caklij aedia, sive de pulchrae prolis habendae ratione. Poëma in libros 4. dispescitur, quorum primô de sponsorum ad pulchram prolem deligendorum conditionibus; secundô de legibus in concubitu servandis, astrologicis cautelis; tertiô de curâ praegnantum, viribus imaginationis; quartô de promiscuis ad pulchritudinem parandam praeceptis; agitur. Sed, ut rectè judicat Bailletus, plusquam decet Abbatem, &ultra, quàm honestas patitur, argumento huic indulsit autor: magis enim in illâ arte se Abbas, quam Laicorum exercitatissimus se profecisse ostendit, ut vel ipsi se Naturae magistrum praebuerit. Dictio quoque non satis castigata, &vulgaria pleraque in carmine, longeque à Sammarthani judicio absunt, qui de Paedotrophia poëma libris tribus distinctum scripsit, sed elegans, in quo genium poëticum Virgiliano proximum agnoscas. Verum mittamus illos animarum fabros, atque illud mirabilis παίδείως 9 genus: &potius, cum exspectare alia non possimus, quam Qualla nunc hominum producit corpora tellus, ita quoque, quales invenimus in pueris partes divinae mentis &haustus aethereos, praeceptis &doctrinis, ut fundum aliquem, excolamus. Atque hîc primùm illa ingeniorum varietas nobis consideranda est, de quâ non immeritò illud Nam ut infinita propemodum vultuum, ita dixeris: Quot capita, tot sensus. 10 animorum, diversitas esse videtur.