# Polyhistor. Vol. 3 352

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, FINIS LIBRI PRIMI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/352
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/352

* Neque nostrum hîc institutum est, omnes animorum characteres persequi: illam tantùm animi facultatem indagabimus, quae ad disciplinas discendas apta est, sive ἐυφυῖαν appellemus, sive ἑυμαθίαν. Sed illud latius patet nomen, & ad omnes quoque virtutes morales & actionem se extendit; hoc verò propiùs ad nostrum sensum pertinet; in cognitione enim versatur: Quanquam nec ἐυφυῖα ab ἐυμαθία sejungi debeat, ac boni mores cum omni disciplinâ conjungendi. De ἐυφυῖα pulchre Aristoteles 3. Nic. 5. §. 41. & 42. Appetitionem finis nemo sibi suo arbitratu optare potest; sed ita natum unumquemque esse oportet, ut quasi lumen mentis habeat, quo & judicare rectè, & id, quod verè bonum est, sumere atque optare possit. Ille item benè informatus est à Natura, cui hoc illius beneficio benè constitutum est: eò quod maxima sit ac pulcherrima isthaec res, quamque ab alio neque consequi neque discere aliquis possit; sed talem obtineat quisque, qualis ipsi à naturâ data est, adcòque quod ipsum illud, benè & pulchrè à naturâ factam compositamque esse hanc partem, sit perfecta & vera naturae bonitas. Quod Aristoteles de naturae bonitate admores 11 & virtutes apta dicit, idem in quâcunque doctrina praesupponimus. * Nisi enim quis ἐυφυὴς sit, & ingenium commodum habeat, frustra omnia erunt: Ingenium requirimus, quae vox ab aliquibus pro ipsâ ἐυφυῖᾳ accipitur: quanquam in eo Piccolomineus dissentit, cum ingenium de omni ingenio, quocunque se habeat modo, dicatur; ἐυφυία verò de bono tantum intelligatur.* Alexander Aphrodis. duplicem constituit ἐυφυίαν, theoreticam alteram, alteram practicam; atque ex suo hôc sensu Aristotelem in variis 13 locis interpretatur. * Quam distinctionem, etsi sunt, qui impugnant, res tamen ipsa loquitur, eam summè esse necessariam, atque in ingeniis se statim ostendere. Ut ego quidem existimem, jam tum in ipsis παιδαγωγείας primordiis probè haec esse perpendenda, atque ex illis propensionibus omnem futurae doctrinae mensuram ineundam. Ex eo enim fines studiorum ponendi sunt? ac infelices ormino erunt, qui ab hoc scopo, quem natura illis praefixit, dilabuntur. Scitè admodum ex Stoicorum mente à Cicerone lib. 1. de officiis quatuor constituuntur Personae, quibus homines induuntur. Duae ab ipsâ naturâ; una communis, quâ sumus omnes & rationis participes & praecellentes bestiis; altera propria, quae ipsa est indoles cujusque privata. Tertia Fortuna est, quam casus aliquis, vel tempus, vel nascendi conditio imponit, ut si quis sit Rex, nobilis, dives: Quarta est, quam nobismet ipsis judicio nostro accommodamus, ut si vel ad Philosophiam, vel jus civile, vel eloquentiam nos applicamus. Quae omnes, cum in unam personam coalescunt, ita se gerere quisque debet, ut nihil in singulis peccet.* Ex illis 15. quatuor personis secunda, quam propriam dicunt, illa est, quam hîc consideramus; Nam tertia & quarta huic demum superveniunt, quamvis persona illa secunda ex illarum coalitione aliâ quâdam ratione temperetur.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
