Latin
FINIS LIBRI PRIMI
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 353
Unproofread scanNot analysed yet
Nam ἐυφυία illa vel ἐυμαθία generalis, quae in homine est, quandam ab his limitationem capit: aliter enim illa dirigenda est in Rege, &nobili, quàm in privato, aliâ quoque ratione instituenda est, cum ad certum scopum studia nostra tendunt. Et tertiae quidem personae certi praeterea Characteres morum inhaerent, qui maturè in illâ ducendi sunt, &ad ἐυφυῖαν accommodandi; Quales Historiae penicillo quam optimè exprimuntur, &ex his quasi praefigurari à bonis doctoribus debent. Lineamenta illa generalia lib. 2. Rbetoricorum Aristoteles duxit, Sed è lectione Historicorum, Satyricorum, Comicorum, atque ex ipsâ observatione vitae longè notari plura possunt. De quibus nos in sequentibus plura. Ευμαθία his tribus absolvi videtur, 1. Celeritate apprehendendi, 2. Sa. 16