# Polyhistor. Vol. 3 353

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, FINIS LIBRI PRIMI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/353
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/353

Nam ἐυφυία illa vel ἐυμαθία generalis, quae in homine est, quandam ab his limitationem capit: aliter enim illa dirigenda est in Rege, & nobili, quàm in privato, aliâ quoque ratione instituenda est, cum ad certum scopum studia nostra tendunt. Et tertiae quidem personae certi praeterea Characteres morum inhaerent, qui maturè in illâ ducendi sunt, & ad ἐυφυῖαν accommodandi; Quales Historiae penicillo quam optimè exprimuntur, & ex his quasi praefigurari à bonis doctoribus debent. Lineamenta illa generalia lib. 2. Rbetoricorum Aristoteles duxit, Sed è lectione Historicorum, Satyricorum, Comicorum, atque ex ipsâ observatione vitae longè notari plura possunt. De quibus nos in sequentibus plura. Ευμαθία his tribus absolvi videtur, 1. Celeritate apprehendendi, 2. Sa.16

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
