Latin
FINIS LIBRI PRIMI
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 354
Unproofread scanNot analysed yet
*Imaginatio illa actus mentis est, cum sese ad phantasma quoddam seu vestigium, cerebro impressum, applicat, super quibus simulacris intellectus deinde ratiocinatur; Qualis à sensibus plerumque impressio oa2ritur. *Imaginatione ad inferiora dilabitur mens, &ex speculatione Phantasmatum universalia colligit, cum intellectus rationes puras, ac nullis coloribus vestitas, res divinas spiritualesque comprehendit. Potentiâ hâc imaginante, ut rerum imagines, ita &similitudinem earum concipimus. *Quare ad omne genus disciplinarum in quibus imaginatio regnat, extenditur. Inter eas principatum tenet Oratoria &Poësis. Praecipua elocutionis vis in imaginatione consistit: ut enim voces ipsae &sententiae sunt imagines rerum; ita ipsarum inter se sunt imagines in metaphoris, tropis, similibus, allegoriis, figuris Rhetoricis, caeterisque sermonis ornamentis. Ipsa illa ἥθη &πάθη ubique hîc regnant, quibus perpetua est characterum &actionum expressio, adeò ut, quod pictor suis, id Orator &Poëta suis quasi coloribus 24 exprimat. *Quare ex monitu Quintiliani &Orator &Poëta debet esse Σς ἐυφαντασίωτος, qui sibi res, voces, actus secundum verum optime fingat. *Habet &illa suos gradus imaginatio, neque in omnibus aequali se modo habet. Quidam celerius imaginantur, &velociori ex imaginatione disciplina auditores imbuunt; ut de iis, qui translatis benè utuntur, loquitur Aristoteles. Nam cum ingenii solertia se phantasmatibus miscet, in omnes partes se imaginatio extendit, atque ex se ipsâ parit plura, nectens è simulachris simulachra, illaque sibi quasi subordinans, ut copiâ ipsâ saepè laborent, qui tali phantasiâ pollent; Quales ad Poësin sunt aptissimi, ut hâc suâ facultate saepè 26 abutantur, si rationem &judicium non seqvuntur. *Quo nomine Ovidius quibusdam notatur, qui laxiores phantasiae habenas data operâ saepè mittit: neque enim ignoravit sua vitia, sed amavit; cum Virgilius ita Phantasiae indulgeat, ne quid nimis: summum enim ubique judicium apparet. Non deerat etiam Virgilio ille impetus, &concipiendi celeritas, neque eam neglectui habebat; ut nunquam habere debent, qui laudabile aliquid scripturi sunt: sed posterioribus cogitationibus ita expoliebat, ut de 50. versibus, uno 27calore profusis, vix decem retineret. Oratores, Declamatores, Panegyristae, Satyrici, Causidici, omnesque qui simulatione quâdam opus habent, imaginatione praestare aliis debent; ita tamen, ne extra orbitam illa feratur: sic vel stultitiae, vel tandem amentiae, propior futura est. Historici, etsi in descriptionibus, orationibus, Phantasiae indulgent, in ipsâ tamen Historiâ secundum optimi judicii normam instituere omnia debent.