# Polyhistor. Vol. 3 354

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, FINIS LIBRI PRIMI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/354
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/354

* Imaginatio illa actus mentis est, cum sese ad phantasma quoddam seu vestigium, cerebro impressum, applicat, super quibus simulacris intellectus deinde ratiocinatur; Qualis à sensibus plerumque impressio oa2ritur.* Imaginatione ad inferiora dilabitur mens, & ex speculatione Phantasmatum universalia colligit, cum intellectus rationes puras, ac nullis coloribus vestitas, res divinas spiritualesque comprehendit. Potentiâ hâc imaginante, ut rerum imagines, ita & similitudinem earum concipimus. * Quare ad omne genus disciplinarum in quibus imaginatio regnat, extenditur. Inter eas principatum tenet Oratoria & Poësis. Praecipua elocutionis vis in imaginatione consistit: ut enim voces ipsae & sententiae sunt imagines rerum; ita ipsarum inter se sunt imagines in metaphoris, tropis, similibus, allegoriis, figuris Rhetoricis, caeterisque sermonis ornamentis. Ipsa illa ἥθη & πάθη ubique hîc regnant, quibus perpetua est characterum & actionum expressio, adeò ut, quod pictor suis, id Orator & Poëta suis quasi coloribus 24 exprimat. * Quare ex monitu Quintiliani & Orator & Poëta debet esse Σς ἐυφαντασίωτος, qui sibi res, voces, actus secundum verum optime fingat. * Habet & illa suos gradus imaginatio, neque in omnibus aequali se modo habet. Quidam celerius imaginantur, & velociori ex imaginatione disciplina auditores imbuunt; ut de iis, qui translatis benè utuntur, loquitur Aristoteles. Nam cum ingenii solertia se phantasmatibus miscet, in omnes partes se imaginatio extendit, atque ex se ipsâ parit plura, nectens è simulachris simulachra, illaque sibi quasi subordinans, ut copiâ ipsâ saepè laborent, qui tali phantasiâ pollent; Quales ad Poësin sunt aptissimi, ut hâc suâ facultate saepè 26 abutantur, si rationem & judicium non seqvuntur. * Quo nomine Ovidius quibusdam notatur, qui laxiores phantasiae habenas data operâ saepè mittit: neque enim ignoravit sua vitia, sed amavit; cum Virgilius ita Phantasiae indulgeat, ne quid nimis: summum enim ubique judicium apparet. Non deerat etiam Virgilio ille impetus, & concipiendi celeritas, neque eam neglectui habebat; ut nunquam habere debent, qui laudabile aliquid scripturi sunt: sed posterioribus cogitationibus ita expoliebat, ut de 50. versibus, uno 27calore profusis, vix decem retineret. Oratores, Declamatores, Panegyristae, Satyrici, Causidici, omnesque qui simulatione quâdam opus habent, imaginatione praestare aliis debent; ita tamen, ne extra orbitam illa feratur: sic vel stultitiae, vel tandem amentiae, propior futura est. Historici, etsi in descriptionibus, orationibus, Phantasiae indulgent, in ipsâ tamen Historiâ secundum optimi judicii normam instituere omnia debent.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
