# Polyhistor. Vol. 3 355.5-6

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, 355.5 to 355.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/355.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/355.5

* Malè tamen colligit Huartus, puer si in Grammaticis non proficiat, esse hoc argumentum boni intellectus; quia in imaginativâ & memoriâ debili eò praestantior intelligendi vis sit: Non enim haec idonea ratio est; sed, quia intellectus puerilis nondum capax est disciplinae Philosophicae per modum Systematis ordinatae, Quoniam verò in linguâ ipsâ & Poësi sine artis praeceptis proficit, praeclari hoc intellectus documentum, cujus se aliquando vis in aliis disciplinis exeret:* Id enim certum est, multisque exemplis constat, poëticâ & oratoriâ facultate prae caeteris insignes omnibus studiis ad miraculum usque fuisse aptissimos.* Incidit hîc, quod in Viri clarissimi W. Goesii Praefatione 35 in Rei Agrariae Autores, quos ille notis illustravit, legere me memini. Ita verò ille: Cum rogabar, ne favere vellem multae eruditionis Candidato, quod & Poëta & Criticus esset, non adeò me res ea non deterruit, ut exinde propensiori in eum, quàm antea, ferrer fludie. Atque is ad eam, quam exoptabat, dignitatem promotus vel solus documento esse posset, quam vani sint, qui tam stultis praejudiciis hac studia damnant & 36 proscribunt. * Diodorus quoque Tuldenus, JCtus egregius, in aureo illo, quem de Cognitione sui libro scripsit, lib. 3. cap. 1.

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
