Latin
FINIS LIBRI PRIMI
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 359
Unproofread scanNot analysed yet
II. est ubertas claritasque principiorum, cum ad illa potius, quam ad auctoritates feruntur. III. selicitas in conjecturâ, quando ingenium tenuissimâ curâ adjutum extendit &dilatat se ipsum, quod partim ad docilitatem, partim ad imitationem pertinet: cum quo conjungi potest illud, quod IVto loco posuit: sagacitas conjectantium dextrè rerum eventuumque proximas causas. V. est celeriter unum ex alio colligere &aptè connectere. VI. est facilè &aptè imagines concipere. *Haec Tuldenus signa constituit, quae 52 tamen ad illas quatuor τῆς ευμαθείας partes à veteribus traditas μνήμην, μίμησιν, ἀγχίνοιαν καὶ ὀξύτητα revocari possunt. *Sed longè plura in in- 53 geniorum delectu consideranda sunt. Sui sunt singulis affectus, sui defectus, in quibus prudenter dijudicandis praecipua magistri cura esse debet; quod non tam praeceptis ®ulis, quam ipso usu discitur. Multa de his Autor Anglicus disseruit in libello of the different Wits ofmen, i. e. de diversis hominum ingeniis. *Quare in informatione ad singula illa perito doctori at54 tendendum est: &consequitur hinc, diversae indolis ingenia ab uno magistro pari ratione tractari non posse, quae tamen unâ vulgò disciplinâ conjungi solent. Unde fit, ut tardiores in Scholis publicis sint studiorum progressus, quam in privatis, ubi ab homine &doctrinâ &prudentiâ, tam communi quam didacticâ, instructo, quod profecto non leve aliquid &exiguum est, longè felicior ingeniorum cultura exercetur. Sed de his in sequentibus plura. CAP. II.