# Polyhistor. Vol. 3 36-2

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3, DE RE BIBLIOAMLCARIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/36-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/36-2

Ut & de omnatu aliqua dicamus; quandoquidem & illa ad rem Bibliothecariam pertinent; notandum est, nimium vel loci, ubi conduntur libri, vel ipsorum librorum ornatum esse supervacuum; vel quod inutiles impensae sint, meliùs in ipsos libros impendendae, vel quod speciosior ille librorum habitus non sit ad durationem & perennitatem institutus. Quod ad locum illum attinet, ubi conduntur libri, de ejus culturâ & ornatu apud veteres multa Lipsius & Conringius in laudatâ saepius Epistolâ pag. 141. & sequentibus. * Optimus ille imaginum ornatus fuit: solebant enim virorum doctorum effigies vel sculptae, vel gypsatae, vel pictae in parietibus repraesentari, ut corporum simulacra in statuis & picturis, quemadmodum animorum imagines in

---

Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor.
