Latin
DE OFFICINIS BONARUM MENTIUM
Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 360
Unproofread scanNot analysed yet
Vogleri dissertationes de ingeniorum delectu &hodiernis studiorum corruptelis laudantur. 35. Cura de tollendis hisce obstaculis. 36. Electu ingeniorum benè instituto, excolenda illa probè sunt: nam ut terra etiam inhabilis culturâ perfici potest, ita &ingenia animique facultates certis quibusdam subsidiis ornari &adjuvari possunt, ejusque rei cura ad eos, qui Reipublicae praesunt, pertinet, neque perfunctorie, ut nunc fit, res illa agi debet. Neque enim ad Parentes tantùm, quanquam praecipue quidem ad illos, sed &ad Magistratus educationis cura referri debet; quique boni Legislatoris munere olim functi sunt, juventutis educandae rationem etiam habuerunt. *Apud Aegyptios &Spartanos, prae caeteris gentibus, formandis puerorum animis multum operae impendebatur. Illi in Principibus erudiendis, &ad mores, quales voluerunt, componendis, diligentissimi fuere: Hi, cum ad militiam Rempublicam instituissent, iis moribus &studiis Pueritiam &Juventutem imbuerunt, quibus ad Patriae defensionem &rem strenue gerendam opus esset. Sed de moribus populi per disciplinam publicam formandis nemo nunc cogitat; &haec cura ad solos parentes remitti solet; cum publicè tamen &ad diuturnitatem &ad ordinationem Reipublicae intersit, benè moratos esse cives. *Soli Chinenses hîc prae caeteris gentibus nunc sapiunt, qui praecipuam morum curam habent. *In artibus quoque &scientiis addiscendis non ea Magistratus industria est, qualem esse conveniebat, &Reipublicae intererat. Nulla est publica ingeniorum &studiorum censura, &si qua est, exigua est, &hominibus incuriosis ac indoctis saepe permittitur. Quâ de rejustissima querela est illustris Viri Seckendorffi de Statu Christianismi libr. 3. cap. 9. §. 3. qui &pietatis morumque studia à linguis sejungenda, &majore curâ tractanda rectè existimat. *Neque tamen nulla hic prudentia opus est in ingeniis dijudicandis, in admovendis informationi hominibus idoneis, in doctrinis 7 ordinandis, in defectibus corrigendis. *Pro vili officio habetur pueritiam moderari; deliguntur ad hoc opus homines nullâ propemodum peritiâ &nullo judicio praediti, cum ad primam etiam puerorum informationem eximio judicio opus sit. Sub talibus enim magistris &melius proficiunt pueri, &sibi profutura discunt: sub imperitis &fatuis verò animus statim primâ illâ tincturâ corrumpitur, quo nihil est perniciosius; ut deinde vel per Cap. II. De officinis bonarum mentium. per totam vitam imperiti maneant, vel majore operâ dediscenda illis sint, si dedisci possunt, quae in juventute perperam didicerunt.